15
aRoRnRAAnARNRRA
graecis respondere, quod tum scribendum erat vel 2ν 41 1cτνν τν εναμαν vel dεινmα‿ 1 ανιν ν ε⁴αασν nec sententiae loci, quod orator, si id sibi voluisset(„auch diesen“), antea significare debebat se iam aliud incommodum accepisse. Quae cum ita sint, Rauchensteinius ipse, hac interpretatione omissa, nunc in editione VI articulo zyv deleto secutus est Bekkerum et Meutznerum, quorum hic locum ita explicat:„Hoc queritur, quod accusator, cum ipse testes non potuerit invenire, eo processerit impudentiae, ut hoc suum incommodum reo verteret vitio diceretque propter rei potentiam, gratias, divitias neminem sibi testem prodire.“ cf. Fleckeisenii nov. annall. philoll. 81 p. 746. Eandem sententiam sibi sumsit Sauppius in Philoll. vol. XXV. p. 262: „Jetzt soll, dass er kéine Zeugen hat, mir auch zum Nachtheil ausschlagen; denn nur durch meinen Einfluss und mein Geld seien die Zeugen für seine Anklage beseitigt.§. 21.“ Sed ne hanc quidem sententiam probandam esse censemus. Nam ut praetermittamus eam nisi articulo rn» deleto effici non posse, vix credendum est oratorem hoc loco iis omissis, quae§. 22 de testibus leguntur, ad§. 21 respexisse, de Areopagitis autem illud Meutzneri nullo modo dici potest. Praeterea haec interpretatio pro Lysiae dilucida et simplici oratione, praesertim si agricola dicens fingitur, obscurior et artificiosior est, id quod Rauchensteinii ipsius exemplo probatum esse volumus. Is enim vir sagacissimus et orationis Lysiacae sine dubio peritissimus ne ipse quidem in hanc arcessitam explicationem incidit. Quamobrem verba codicum hoc loco ita sana non videntur, ut satis bene explicari possint. 4
Itaque ut huic loco medeamur, scribendum proponimus cνrem pro zaπανν sane lenissima est haec coniectura et eo probabilior, quod facile fieri potuit, ut is, qui codicem scribebat, sententia totius loci non cognita, hoc zυτν propter accusativum 1„ SCygddxy, qui subsequitur, in raντi de- pravaret. Egregiam autem sententiam effici facile probare mihi videor, cum verba Lysiae hoc modo in sermonem latinum vertam: viniquissima patior; iste enim si testes produxisset, ut iis confideretur, postulare poterat; cum vero testes ei non sint, mihi etiam ita(i. e. quamvis testes producere non possit) vel nihilo minus eam, quam vult, poenam solvendam esse putat“, ita ut vœl æcen sermone patrio interpretemur„auch so, trotzdem.“ raurh autem apud Lysiam adver- biliater usurpatum reperies: XII. 15, XIV. 4, XXIV. 23, ubi vide Frohbergeri adnotationem tom. III. p. 154 et 215.
Haec sententia, quam in hoc loco inesse velim, bene quadrat in verba insequentia, quae aperte corrupta plurimi editores Bekkero auctore ita praebent: od yd dννπον συνοσρσννντννν pέιμμα (cod. Palat. ĩ2«— cf. quae Sauppius disputavit in Philoll. XXV. p. 262 sq.— ceteri codd. aut d*læ aut dl⁴α) r‿σναντκε(codd.„s) 16„ de/τοοσςαει τκα ⁴μόαοριεειι. Profecto lenis est Bekkeri coniectura et co magis admittenda, quo saepius litterae A et ¹¹ in codicibus inter se mutatae inveniuntur. Neque difficilius particula ye in ze mutatur. Attamen offendimus in hac Bekkeri coniectura non modo propter collocationem verborum ν 1ceσιοσν, quae ante deπηοοσσενε collocanda erant, sed etiam quod sententia ita reddita non satis respondet simplicitati, qua agricola dicere solet. Praeterea Rauchensteinius in Fleckeisenii nov. annall. philoll. 93 p. 659, ne 1ðwν pronomen ad αmοτιιισσν quoque referatur, particulam ye in z6 mutari vetat. Quare mihi non


