33³
mocrates admonet Sicilienses, ut omnibus dissensionibus relictis commune periculum arceant, addens:„Ita non bellum bello, sed pace discordiae nullo negotio sedantur, et qui evocati sunt, et qui specioso praetextu injusti huc venerunt, jure optimo re infecta abibunt“ ²). Eodem pertinet illud quoque dictum, enjas jam mentionem fecimus: 1ↄτ 0νσ σσυνεε- 1ovαeς ππάἀαασι τ deriεαoν α ενειειεεοοωνĩõmuꝰcicrα‿, id est, facultas animique fortitudo adverario obsistendi praesidium quoddam firmissimum libertatis est. Neque vero, ut monet Nicias,„cum iis solis facienda est societas, quibus calamitate quidem pressis auxilium feramns, sed si ipsi anxilio indigeamus, impetraturi non simus“ ³). Aliter quidem Alci- biades:„Sic“, inquit,„imperium paravimus et nos et quotquot rerum potiti sunt, impigre succurrendo semper iis, qui nostrum auxilium implorarent, sive barbaris sive Graecis“ ⁴). Cupiditate autem et odio quam facile posteriore tempore societates factae sint, testi- monio est bellum illud Siciliense, quo Argivi propter odium in Lacedaemonios seque- bantur Athenienses, et propter suum quisque privatum ac praesens commodum Dorienses adversus Dorienses ad Atheniensium, qui erant Jones, societatem sese applicabant, alii, ut Arcades, mercede conducti adversus quoslibet, quicunque sibi hostes proponerentur pro- ficisci consueverant 5).
Quibus potissimum vitiis foedera parvarum civitatum laborare soleant, plane hie scriptor nobis in prima Periclis oratione exponit;„In uno, inquit, proelio Peloponnesiaci eorumque soci omnibus Graecis resistere possunt; srd contra hostes non eodem modo quo ipsi instructos(Athenienses) bellum gerere nequeunt, quia non uno eodemque concilio utentes in tempore aliquid acriter perficere possunt et omnes, cum par suffragii ferendi jus haberent et ex diversis populis constent, suo quisque privato commodo serviunt, quare nihil ad finem perduci solet: alii enim quemlibet quam maxime ulcisci, alii res domesticas quam minime perdere volunt. Cumque post longam cunctationem vix tandem conveniant, brevem tantum temporis partem de communibus rebus consultant, majorem vero in rebus privatis curandis ponunt. De detrimento autem, quod res publica propter suam neglegentiam capere possit, tantum abest ut unusquisque cogitet, ut speret fore, ut ab aliis sibi prospi- ciatur, ita ut cum omnes idem opinentur, res publica ipsis insciis pereat“ ¹). En habetis praecipua vitia, quibus civitates foedere junctae laborant, si summa rerum non uni poten- tissimae delata est: consiliorum tarditas, utilitatis suae cura, invidia, perfidia! His vero malis optime omnibus temporibus illos usos esse, qui tale foedus armis aggredi volebant, in rerum natura positum est. Ut id quod vellent consequerentur, singulos foederatorum vana spe fallebant eosque tuendi, ne a sociis potentioribus opprimerentur, voluntatem prae se ferebant, quo et discordiam inter illos excitabant et unum quemque de propria salute securum reddebant. Egregium hujus rei exemplum inest in oratione, qua Euphemus Athe- niensis Hermocrati Siculo respondet ²), quibus verbis semper usi sunt ii, qui majoris im- perii studio alias terras contra jus expugnaverunt. Hoc loco quis non meminit, qynanta fraude Gallorum reges et imperatores priore tempore ad principes Germaniae corrumpendos usi sint?
Quibus expositis satis docuisse videor, quae Thucydides de rebus publicis fuerit sen- tentia. Ut eorum, quae diximus summam, faciam: Thucydides maximo patriae amore imbutus et honestati plurimum tribuens in rebus publicis aestimandis ea ingenuitate usus
1) IV, 61.— 2) VI, 3.— 3) VI, 18.— 4) VI, 57.— 5) I, 141; conf. VI, 77, 78.— 6) VI, 83. 5


