Aufsatz 
Thucydidis de rei publica constituendae et administrandae ratione quae fuerit sententia
Entstehung
Einzelbild herunterladen

32

Multa enim male consulta, cum hostes inconsultiores exstitissent, felicem exitum habuerunt; et longe plura, quae recte consulta videbantur, turpiter ceciderunt. Nemo enim eadem fiducia consilium capit et exsequitur, sed cum securitate vanas cogitationes suscipimus, cum timore in opere deficimus ¹). Itaque Diodotus recte dicit: dœoriς ed Souleuerct s rodðs evxerlous ²oeεidαυνπ Ʒεασρσε» z) uer'(ονν εοανα⁴υοο doi&ιι.

Sed bella etsi sine justa causa non sunt suscipienda, facile tamen, cum contentionibus exortis jus et injuria raro accurate perpendi possint, moveri videmus. Omnis enim populus, qui se viribus valere sentit, tantum abest, ut angustis suis finibus se contineri patiatur, ut auctoritate sua apud finitimos uti imperiique sui terminos propagare studeat. Qua de causa imperii proferendi studium populis natura insitum esse scriptor credit, atque Hermocrates in contione Siciliensium Atheniensibus imperi sui fines propagantibus multam veniam dandam esse censet neque eos, qui imperium aflfectant, vituperat, sed eos qui ad imperata faciendum sunt propensiores addens: niguxe vdo 26 d ευυρεον ϑ ανᷣds dεαεεέ uεν roν ε*νυνποε, ddoes α§à επιιν: quae verba ex scriptoris animo dicta esse certum est; nam quid Hermocratem adducere potuit, ut hostes invadentes quasi defen- deret? ³)Segnis quidem, inquit Pericles,illud studium vituperabit, sed qui est agendi studiosus, ipse quoque aemulabitur; si quis vero nihil profecerit, invidebit. Ceterum ut invisi et graves essent omnibus contigit, quotquot alteri alteris imperare voluerunt; qui vero maximarum rerum causa suscepit invidiam, is quidem recte consulit. Odium enim non diu durat, sed et praesens splendor et gloria in posterum perpetuo celebranda relin- quitur). Itaque Athenienses alias terras in pPotestatem suam redigere necesse fuit, ne ipsi in Lacedaemoniorum dictionem cederent, atque ita imperium maritimum fundarunt 5). Imperio autem occupato cedere periculosum esse demonstrat idem Perieles:A quo, inquit Atheniensibus,ne discedere quidem vobis amplius licet, si quis forte vestrum in hoe quoque propter rerum praesentium terrorem negotia detrectando virum bonum agit; nam ut tyran- nidem hoc imperium jam tenetis, quod occupare quidem videtur injustum, deponere vero periculosum 6). Atque Athenienses dui in campo Marathonio magno cum periculo soli adversus hostem propugnaverint et cum salus Graeciae in navium praesidio sita esset, tria utilissima contulerint: et maximum navium numerum et prudentissimum ducem et summum patriae studium, Thucydidi dignissimi videntur, qui imperent; sociorum autem ii, qui cum barbaris contra patriam pugnaverunt, tantum digni sunt, qui dominos permutent; populus enim, qui servitute oppressus tenebatur, semper servitute dignus fuit. Censet igitur non esse vituperandos qui humanam naturam secuti aliis imperare studeant, sed potius lau- dandos, si aequiores sint, quam imperii, quod obtineant, magnitudo ferat 7).

Ad bellum autem feliciter gerendum foedera vel societates iniri solent, quae tamen, ut ajunt Mytilenaei,nisi cum mutua probitatis opinione fiunt et civitates ceteris in rebus morum similitudine consentiunt, diu Permanere non possunt; nam in animorum discre- pantia factorum etiam controversiae apparent. 8). Quare cum contra communem hostem arma ferenda sunt, omnes socii controversias qualescunque inter se ortas componere debent, ut hostium, qui omni occasione rebus alienis sui immiscendi uti atque intestinis discordiis adversariorum vires frangere studeant, impetum conjunctis viribus propulsent. Itaque Her-

.

1) 1, 120. 2) III, 48. 3) IV, 61. 4) II, 64. 5) 1, 75; VI, 81. 6) II, 63. 7) I, 78; VI, 77, 82; 1, 76. Conf. Roscher I. c. 264. 8) III, 10.