Aufsatz 
Thucydidis de rei publica constituendae et administrandae ratione quae fuerit sententia
Entstehung
Einzelbild herunterladen

31

Nam qui propter voluptatem cessat, celerrime privabitur illa otii jucunditate, si alieno tempore quieti se tradiderit ¹). Docemur igitur his sententiis non ipsius belli amore bella gerenda esse, sed, ut verbis Livianis utor, justum est bellum, quibus necessarium et pia arma, quibus nulla nisi in armis relinquitur spes. Illud vero cum fiat, non timide bella fugienda sunt, sed fortiter gerenda, quippe sine quibus solida pax comparari nequeat. Solidam autem pacem illam dicimus, qua honorifice frui hominibus licet. Nam si cum dedecore conjuncta est, jam ea de causa perdurare non potest. Nullae enim nisi valentes et firmae civitates honesta pace uti solent. Qua de re bene agit idem Pericles, ubi de Megarensibus ad portus forumque Atheniensium admittendis haec dicit:Nemo vestrum existimet, bellum de re levi nos suscepturos, si decretum de Megarensibus factum non rescindamus, quod illi maxime jactant, si rescindatur, bellum nullum fore; neve in animis vestris criminationem hanc relinquatis, quasi levi de causa bellum susceperitis. Nam levis haec res omne documentum vestrae constantiae et animi experimentum continet. Quibus si concedetis, mox aliud quid majus imperabitur, quasi metu perculsi hac quoque

re morem gessissetis; sed si fortiter restiteritis, iis admonueritis, ut ex aequo vobiscum agant ²). Ad eandem sententiam spectant illa quoque, quae in oratione Hermocratis ad Siculos leguntur:Ita nati sunt homines ut semper illos imperio premant, qui cedunt, illos autem caveant, qui arma ipsis inferunt. Ultio enim non ut jus erat, feliciter succedit, propterea quod quis injuriam ab altero passus est; neque etiam potentia ideirco est certa, quod homines bona spe compleat. Sed incertus futuri eventus plerumque plus valet, qui cum sit res omnium maxime lubicra, tamen utilissima videtur; utrique enim pariter timentes majore cum cura bellum paramus ³). Quibus ex verbis, praeterquam quod bello nonnun- quam opus esse declarant, illud quoque intellegi potest, primum incertos esse belli eventus, tam per pacem quoque providendum esse, quomodo inopinata hostium incursio repelli possit; nunquam enim spernendos esse hostes, neque vires opesque eorum nostris temere postponendos.Semper, inquit Archidamus Lacedaemoniis, ita contra hostes bellum paremus, qunasi bona illi consilia sequantur, neque spem nostram in vitiis, quae forsitan illi admissuri sint, sed in hoc collocare oportet, quod certa ratione nobis prospicimus. Neque existimandum est, multum interesse inter hominem et hominem; illum vero praestantissimum esse, qui in maxima necessitate eruditus est). Quantopere differant in bello parando Athenienses et Lacedaemonii, demonstrat Pericles his verbis:Urbem nostram omnibus communem praebemus, neque unquam, ne quid discant aut videant, peregrinos ejicimus, quia non certis institutis et artibus confidimus, sed nostrae ipsorum fortitudini et virtuti ⁵5). Ad bellum autem gerendum non solum millitibus opus esse, sed etiam pecunia idem dicit:Opes magis bella quam violentae pecuniarum collationes sustinent. Homines autem inopes, qui suis manibus agrum colunt, in bello vitam quam pecuniam in discrimen committere malunt; nam corpora quidem e periculis evasura sperant, pecuniam autem non certi sunt, fore ut non vel ante belli finem consumant, praesertim cum praeter opinionem, quod facile fit, bellum ducatur. Et alio loco idem: z*π G τε‿ ηοέναμονιν C⁵νρ xonudον mεειοωια οααι⁴ σάσαα⁶. Praeterea varios esse bellorum casus neque quidquam magis a fortuna pendere, nonnullis locis demonstratur. Sie Corinthiorum legati: qui felici belli successu se effert, is se fiducia sui infida efferri non animadyvertit.

6 G

¹) 1, 120. 2) I, 140. 3) IV, 61. 4) I, 84. 5) II, 39. 6) I, 141 et II, 13.