Aufsatz 
Thucydidis de rei publica constituendae et administrandae ratione quae fuerit sententia
Entstehung
Einzelbild herunterladen

34

est, quae non solum cuiusque assensione comprobetur, sed etiam luculentis omnium tem- porum exemplis confirmetur. Itaque rebus secundis modestia atque moderatione uti, secundas magno et aequo animo ferre, colere vitae integritatem, coercere libidinem, pro salute patriae quidquid duri acciderit laete suscipere, denique fortiter agere et pati, justi civis esse intellexit. Neque minus verum decus veramque gloriam in sola virtute positam esse, in re publica nihil fide ac prudentia praestantius, nihil in principibus rem publicam guber- nantibus mala ambitione, libidine, avarita tetrius, nullaque re benevolentiam populi facilius ab iis, qui rei publicae praesunt, conciliari posse quam abstinentia et continentia, usu cog- novit.

Quae cum ita sint, credite mihi, optimi adolescentes, quorum gratia imprimis haec a nobis disputata sunt, sive eloquentiam quaeritis, sive scientiam civilem, sive historiae cognitionem, non potestis in alio scriptore operam melius collocare quam in Thucydide.