Aufsatz 
Thucydidis de rei publica constituendae et administrandae ratione quae fuerit sententia
Entstehung
Einzelbild herunterladen

28

ista minus placeret, veritus, ne ceteris refragando rei publicae, malevolus esse videretur, silentium agebat ¹). Quam mox Athenienses obliti erant, quod Pericles admonuerat, ne in hoc bello novum imperium quaererent! Frustra Nicias iis suaserat, ut res praesentes conservarent, ne ea quae sibi essent(za 2107α) propter ea, quae incerta dubiaque essent, in discrimen committerent, neve multis in Graecia hostibus relictis alios illuc trajiciendo adducerent ²). Haec est enim naturae lex: quibus viribus populus aliquis tanquam in summum fortunae culmen evaserit, iisdem praecipitabitur. Sua igitur cupiditate Athenienses civitatem in maximum periculum et extremum paene discrimen adduxerunt, et Alcibiades verissime civibus suis dixit:Nobis non licet constituere, in quantum proferendum imperium sit, sed, cum in hoc loco constituti simus, necessitas cogit aliis insidiari, alios non missos facere, quod periculum nobis ipsis immineat, ne aliorum imperio pareamus, nisi ipsi aliis imperemus. Neque eodem modo nobis, quo ceteris, ratio quietis est habenda, nisi etiam studia vestra in illorum similitudinem commutabitis. Denique dicendi finem facit his verbis: Ad summam ita sentio, civitatem, quae quietem agere non consueverit, si negotium cum otio commutet, confestim everti, et illos homines tutissime degere vitam, qui prae- sentibus legibus et institutis, etsi deteriores sint, minime recedant. Idem monet cives, ne Nixiou τνν 16vον d*εοάσeνιοσ τκαά dυdnοτανας To»εοςι εέςι τοσ τποωειεοιτμιεοσ avertat ab illa expeditione, sed usitato ordine quem ad modum et majores nostri res in hune statum extulerunt, dum juniores una cum senioribus consultant, nunc etiam eadem ratione rem publicam amplificare conemini ³). Nihil autem nimiam illam multitudinis cupiditatem magis declarat, quam inquisitio de mysteriis violatis et de Hermis truncatis facta. Cumque expeditione illa, belli diuturnitate sociorumque ¹) defectionibus opes civitatis fractae et attritae essent, spem et consilium rerum commutandarum quidam ceperunt. Optimates enim, continuis liturgiarum sumtibus vexati, cum vulgus innoxius commodis suis frueretur, indignum rati, sibi solis omnia belli mala perferenda esse, imperium suum restituere conati sunt; simulque fore sperabant, ut Lacedaemonii libentius cum nobilibus pacem facerent, quam cum mobili et infida multitudine, pactorum saepe immemori et ad rebellandum prompta. Itaque Pisander, qui etiam in ceteris rebus propalam maximo studio cum sociis popularem statum evertebat, Antiphon, eσι¶qòẽςd 1&νιαμαα νels, dr 1,/ʒ œνινσηmõͥwxCtodνro x εσν π2idoν 6r⁴αεμανσεμο dv ςνρναμυευυν ταιννννκαχ εασάυσσ⁶ doers e oddevdg ioreς a rOαeτιστοο ε&νισιυνν⁴αν νανε⁴μ οοσ νεα σ proi* eiαενν⁵), Phrynichus,qui se omnium longe studiosissimum in paucorum dominatu constituendo praebebat, initio etiam Theramenes,vir nec infacundus, nec imprudens, qui inter illos,

1) V, 43; VI, 15, 24. 2) VI, 10. 3) VI, 16 sed. 4) Memorabilis est laus, quam impertit Chiis: XIoο νἀe uεd Aaxedaννονtous, dy 2y³ Jνς‿ρ edæοoeres dua a 2G⁶, ⁶ασm, al d0 ε⁴ε⁴ουσι* νπ⁴lνςα ad rotc, En 16 uertor, röo zal rooννντονε⁴τεο. 5) In quibus verbis Thueydides pietati fortasse nimis indulsisse videtur.Quomodo, inquit Arnoldius ad hunc locum,Antiphontis virtus Thucydide laudibus extolli potuerit, primo adspectu mirabile videtur. Nam secundum ipsius narrationem (c. 91 extr.) Antiphon rei publicae parricida fuit, infidus ei civitati, cujus summo amore Pericles, De- mosthenes, Thucydides ipse incensi erant, praecipuus auctor conspirationis perfidae. Sed Thucydides haud dubie suo erga magistrum amori cessit in iis, quae de universis ejus moribus sentiebat, etsi eidem amori non indulsit in narratione singularum rerum ab eo gestarum. Antiphontem probabile est amicorum fuisse studiosissimum, domi vita integerrima, in arte, quam profiteretur, honestum, fideliter servientem iis, a quibus consuleretur. 1