247
populo. Illi imperium populare ⁶νονοονιμέ̈νν dνοtx et nom,Oiar et oure Euνετν ονν ⁷ισο esse dictitabant, socios, si poterant, indieta causa et violenter interficiebant, turbas et cer- tamina domestica excitare non desinebant, vix si exteri populi bello patriam eorum urgebant, a seditionibus retineri poterant ¹). Quantum autem haec dissidia civium universam Graeciam perturbaverint, et quanta in iis scelera commissa essent, jam vidimus. Hujus modi autem sodaliciorum coetus, quorum sodales cognatis anteponebantur, non ad salutem rei publicae, sed avaritiae causa contra leges fieri disertissime dicit Thucydides ²). Ex iis igitur paulatim Euνενμοαασεxαfiebant, aliεεο ετmνναον επποσισεοονꝙέντε πυιιέαι ο*ςσσ ε dixxes „ do—νσαες, sive sodalitates, quibus adscripti antea cives mutuo inter sese operam dederant consequendis magistratibus et in judiciis sibi adfuerant, tunc vero novas res moliebantur. Omnes autem ejusmodi coitiones suis suorumque ducum commodis serviebant multosque, abi utile videbatur, etiam homines populares egisse ex his Phrynichi verbis intellegimus: roug te ²νοω⁸νςι ν‿eανος ⁶υοωνιααιοσμμινου 0uν 21⁴σσμ αάαασς(sc. cives sociarum urbium) „oulgeu ꝓoodo νποαeνμαιμια αάανεεεινσ ταν d⁶eνναν n09οοσνμ⁴ς Ʒντας*ταάα εοανσννσ‿ςε τυν ταάeναέ 10 du*uο, ε&ε᷑ υυτια πμιια ανκιτονς Gꝓεεεςσ˙⁴σι³).
Illae raιοσιαα sive Surνοoiin omni actione atque administratione rei publicae perniciosae fuerunt, praesertim ex eo tempore, ubi Alcibiades, cujus vim et insignem ingenii magnitudinem scriptor agnoscit, partes suas agere coeperat. Hic enim illis factionibus ad id, quod sibi proposuerat, consequendum usus est. Cujus quidem vita testimonio est, qualis sit conditio civitatum, quae in concionatorum effrenataeque multitudinis pervenerunt potestatem, quam conditionem accuratius descriptam et non sine acerbitate expositam a vetere scriptore novisse qui velit, illi legendus est liber incerti scriptoris de re publica Athenien- sium. Aleibiades igitur cum non patriae amore, sed gloriae cupiditate flagrans ad rem publicam accessisset, et inter cives auctoritate emineret,„majora appetebat, quam ferre possent ejus facultates, cum in alendis equis, tum in aliis sumptibus, id quod etiam postea rem publicam Atheniensium potissimum evertit. Multi enim metuentes eum propter corporis cultum vietusque lautitiam, qua praeter modum et praeter patrium institutum utebatur, et propter animi magnitudinem in singulis rebus, quascumque gerendas suscepisset, ei ut tyrannidem affectanti inimici fiebant, et cum publice res bellicas praeclarissime administrasset, privatim tamen singuli studiis ejus infensi, aliisque rerum administratione commissa, non multo post rem publicam everterunt“ Cum bellum con- citare studeret, imprimis Niciam impugnabat, qui expeditionem in Siciliam suscipiendam dissuaserat. Ita ejus consilio atque auctoritate illud bellum susceptum est, quod totius Atheniensium adversae fortunae quasi fons exstitit et origo. Multitudo autem imprimisque juniores hoc facilius ad illam rem adducti sunt, quo major spes et seniores et juniores et vulgi turbam tenebat.„Desiderium, inquit scriptor, navigandi omnes pariter invasit; ac seniores quidem, quod vel in suam potestatem se redacturos sperarent ea, ad quae per- gerent, vel saltem exercitum, qui tantus esset, nullam cladem accepturos; juniores quod peregrinam regionem visere et spectare cuperent, et bonam spem animo conciperent, fore ut incolumes reverterentur; vulgi autem turba ac miles et in praesenti sperabant se pecuniam accepturos et potentiam se addituros, unde perpetuum stipendium sibi suppedi- taturum esset. Quam ob rem propter nimiam plurimorum cupiditatum, si cui forte res
1) VI, so; VIII, 47; VI, 39; VIII, 48; VI, 38, 89.— ²) VIII, 54.— 3) VIII, 48. 4*


