26
vellent; at si quid sani cogitarent, dicere eos apud universos jussit“ ¹). Quae tum facta sunt, omnes historiae gnari sciunt. Quamvis vero Cleonis expeditio bene successisset et intra viginti dies, ut promiserat, obsessos Lacedaemonios aut vivos Athenas, abduxisset aut interfecisset, tamen scriptor, naturae illius non ignarus, promissionem ejus insanam (αακeη‿ναα⁶ν) ejusque sermonem inanem(ουσοα⁴οιαυ) appellavit;„res vero jucunda accidit viris prudentibus(rνε σσσσι τπόασ 6ν ϑοαρμν) considerautibus, se alterum e duobus bonis adepturos, aut fore ut a Cleone liberarentur, id quod magis sperabant, aut, si opinione sua frustrati essent, illum Lacedaemonios in suam potestatem redacturum“ ²) Ex his verbis simul illud quoque colligitur, jam tum cives Athenienses, quos Pericles prudentia sua con- tinuerat, in duas partes esse divisos, ita ut multitudini(2 mπ⁴αm⁷*ϑ³) paueitas prudentium virorum adversaria esset. Denique, ubi mors Cleonis, qui ad Amphipolim ceciderat, commemoratur, ille cum Brasida sie confertur:„Ad Amphipolim et Cleon et Brasidas mortem oppetierunt, qui utrimque paci maxime adversabantur: hic quidem, quod rem in bello feliciter gereret et honores ideo consequeretur, ille vero, quod rebus pacatis fore ut flagitia sua paterent suaque auctoritas in obtrectando imminueretur putaret“ 3).
Itaque cum scriptor procedente tempore et temeritate multitudinis(odꝰ πmονε, z0d öx4o) et superbia atque libidine principum civitatem pérturbari viderit, non dubitat dicere, utrasque partes communis utilitatis specie suae tantum dominandi cupiditati servire et m οus 1e 100-⁴εαν—τπαοιπτέά ναά dισνσοννοασισεασνα⁶α⁶‿‿ρσ οοQα voces esse inanes ¹). Itemque libertatem cum partium studio conjunctam graviorem esse quam hominum alienigenarum imperium affirmat neque ignorat ipso in populari imperio revera paucos imperare, et subjectos sub paucorum dominatu aut in populari statu pariter servitutem pati ⁵). Instituta et leges non solum Athenienses sed etiam Lacedaemonii ad dominatum occupandum prae- texebant, quare Nicias Athenienses monet, ut illam civitatem, quae per oligarchiam ipsis insidietur(de ο*μυeναρνεας 6nοναε⁴ιονασαασ) strenue caveant. Ita scriptor vera a falsis recte internoscit. Quam egregie describit Athenagoram Syracusanum, acerrimum illum popularis status defensorem, ex cujus oratione quae tum de hac rei publicae forma rationes vulgatae fuerint, facile intellegimus! Simulque fuisse videmus, qui in civitate populari aequalitatem trium in re publica potestatum demonstrarent. TIOGτον 5ℳμινν, inquit Athen- agoras, diιιμοων ευννηαιασν αeοιασςι εα, 01ιm✕Q ᷑G0ᷣ⁹X5 u6οmς, εεα d⁴ᷣas ν dοσντοως slα xπονιυαἀεισ ιbRÜ oudious, Souleidau d'⁶ν 964 rods Suνεμαοσςσ, 2ουαι§˙ν dxοςσσσυνσασς dοσσα ος 1ετπωαοι—⁸ς, zu zντ oο⁴ς εά ναd εο ααά· Suνμααννα εν d-νμονποασναεέχ 1⁶νμοιοει*⁵).
Itaque cum civitas in duas partes discederet atque omnes fere cupiditatibus servirent, ex illis qui populari imperio adversabantur, factiones sive globos consentionis(rα⁶ας) exstitisse non mirum videtur. Jam tempore proelii ad Tanagram Boeotiae facti Athenien- sium optimates Lacedaemonios ad statum popularem evertendum clam arcessere conati erant(diιμοσνðqαατασασeενν ꝙνuαά εα uœzrod zsixν oεαναα⁴οσμονυμενα). Quid vero illi nobiles sibi licere putaverint, declarat caedes illius Ephialtis, a quo senatus Areopagiticus, custos legum veterisque disciplinae, maxima auctoritatis suae parte privatus et in ordinem coactus erat. Et in omnibus his tumultibus nobiles se longe violentiores et saeviores exhibuerunt
1) IV, 22.— 2) lV, 28.— 3) V, 16.— 4) III, 82.— 5) IV, 86; VIII, 48.— 6) VI, 38, 39.— 7) I, 107.


