Aufsatz 
Thucydidis de rei publica constituendae et administrandae ratione quae fuerit sententia
Entstehung
Einzelbild herunterladen

29

qui popularem statum evertebant, primus fuit, aliique ejus factionis rem aggressi sunt. Populus, cum alia nulla salutis spes ostenderetur, simul non diuturnam fore mutationem confisus neque minus ob spem stipendii regii oblatam, quamvis invitus, tandem concessit. Nemo contra dicere audebat magnum conjuratorum numerum metuens et videns; et si quis etiam contradixisset, confestim aliquo idoneo modo necabatur; et de caedis auctoribus neque inquirebatur, neque, si suspecti erant, supplicium sumebatur; sed populus quiescebat adeoque perterrefactus erat, ut, si cui nulla vis afferretur, is in lucro poneret, etiam si taceret. Et cum longe majorem conjuratorum numerum esse ducerent, quam erat, fracti erant animis; eum enim compertum habere non poterant, tum propter civitatis magni- tudinem, tum propter mutuam ignorationem. Inter se universi, qui erant de populo, cum suspicione coibant, ut si alter quisque particeps esset rerum, quae agebantur. Nam socii erant etiam, quos nemo unquam suspicatus fuisset se ad paucorum dominatum conversuros, et hi imprimis effecerunt, ut diffidentia populo incederet, et plurimum contulerunt ad confirmandum paucorum dominatum, quod certam causam diffidentiae mutuae popul praebuerant. Tam fuit crudelis dominatio illius factionis ut acerrimus status popularis propugnator, Androcles, qui etiam inter primos exstiterat auctor Alcibiadis expellendi, a quibusdam ex junioribus conspiratione facta necaretur. Comparatis omnibus Pisander con- spirationes siverd Suαυρσας, quae prius in urbe erant judiciorum et magistratuum causa, omnes adiit et adhortatus est, ut in unum conjuncti et consilio communiter inito popularem statum tollerent. Ita factum est, ut decem viri crearentur, qui novam rei publicae formam describerent. Hi igitur primum creandos curarent quinque viros, a quibus rursum centum alii crearentur, quorum singuli ternos sibi cooptarent.

Ita confecti quadringenti, quorum arbitrio universae rei publicae administratio per- mittitur. Mutatur omnium magistratuum ratio, dissolvitur quingentorum senatus, constituitur, ut ad contiones, si qua haberi opus sit, non omnes cives sed quinquies mille, et censu haud exiguo, et cetera quoque huic rerum statui idonei, convocentur: mercedem neque magistratus, neque judices neque alius quisquam praeter milites accipiat: 1 ν τ0, addit scriptor, sdποειριαιςσ mε⁵ις τᷣρνα πάαεiονα, enel BSeον*ε ν 110 1 mρμμέο να με αταςσαeτ 2.εκεε⁵οωQlů·: sive administrare rem publicam volebant ii, qui ejus formam mutaturi erant, quare quinquies mille cives imperii participes facere non meditabantur. Sed quamquam res a multis et prudentibus tractabatur, tamenarduum erat, populum Atheniensem cen- tesimo fere ab exactis tyrannis anno libertate privare, qui non solum nullius imperio parebat, sed etiam plus quam hujus temporis dimidio ipse aliis imperare consueverat ²). Itaque brevissimum tempus duravit nova forma. Vix enim quatuor menses abierant, cum populus, quoniam neque pacem fieri et quadringentos dominationem acerbius exercere videbat, imminutaa diutius libertatis impatiens et paucorum imperii pertaesus illos abdicare coegit. Optimates enim tantum aberat, ut inter se pares esse vellent, ut certatim unus quisque ipse princeps popularis status patronus(οοοτ⁴αεν τον dHναιαο) esse studeret; simultas inter eos intercessit eosque dissociavit, ita ut ab hac parte essent Antiphon ejusque amici, Pisander, Phrynichus alii, ab illa Theramenes ejusque socii. Cum illi paci componendae operam studiose darent, legatos de suis Lacedaemonem mitterent, ut quavis ratione, quae vel aliquo modo tolerabilis esset, cum Lacedaemoniis reconciliarentur atque iis adeo

¹) VIII, 66. 2) VIII, 68.