Aufsatz 
Thucydidis de rei publica constituendae et administrandae ratione quae fuerit sententia
Entstehung
Einzelbild herunterladen

24

quod sibi persuasisset ut bellum hoc susciperent et quod propter ipsum in has calamitates incidissent neque prius iram deponerent, quam eum pecunia multarent. Ut vero scriptor docet, non solum multitudo, sed etiam illi, qui opibus pollebant, oi dονασο, in iram praecipites fuerunt,quod egregia in agris praedia villasque magnifice aedificatas et sumptuosa supellectile instructas amisissent; quod autem omnium erat gravissimum, quod pro pace bellum haberent ¹). Ita cives suarum rerum magis memores quam patriae propter animorum infirmitatem(aHh àoοσιυνεκν rijs p⁴νμς) et ignaviam(1αααά‿ηις modo T.Hο ταοσν sνmωεέ ⁶σααασο⁵ντε, modo ddοG de⁴οres partam gloriam deserebant, ita ut a fallacibus et dolosis ducibus regerentur et, cum nihil fere praeter concionatorum arbitrium valeret, ad res injustas impellerentur maximeque sic irae suae indulgerent, ut adversus cives et socios ultima crudelitate saevirent ²2). Talem vero multitudinem, in qua summa potestas posita esset, a Thucydide magni aestimatam esse quis credat? Immo potius illam quam parvi aestimaverit multis locis declarat ac sola populi potentia salutem patriae contineri negat. Etsi illi Periclis rei publicae administratio summa admiratione digna videbatur, certe illam licentiam, qua nihil verae ac stabili populorum libertati perniciosius magisque contrarium est, ad mores corrumpendos legumque auctoritatem tollendam per- tinere experiendo cognoverat. Et, quod maximum est, duces, qui Periclem secuti sunt, 6⁸ꝓ,Qεόωνιο τοντιυιτοο ⁵⁴ηαιωτασ yiy*εςσσ⁴σσια³ multitudinis libidini res publicas pro- diderunt illamque ad socios, per quos adversus hostes valebant, crudeliter ulciscendos concitarunt, cum Periclis aetate socii, qui defecerant, minus premerentur 4). Quo factum est, ut id quod supererat pietatis atque fidei societatis ab Aristide factae frangeretur et socii vi sola continerentur aut, ut ajunt Mytilenaei, αm εοασmσραεlας τι ww⁷ꝛO⁴νο αἀτνν r τιν αάe*‿mποτσισντα⁴τινυν τμεοεννμοντο ⁵5). Nam octavo belli anno cum classis Atheniensium e Sicilia domum revertisset duces partim exsilio partim pecunia multati sunt, quasi cum penes eos fuisset, res Siculas in suam potestatem redigere, muneribus adducti discessissent. Hoc modo, inquit scriptor,praesenti rerum prosperitate utentes nihil sibi praeter animi sententiam cadere, sed aeque et quae fieri poterant et quae difficiliora essent, sive magno sive parvo apparatu pariter se conficere credebant 6).

Cuius rei causa erat inopinata in plerisque rebus felicitas, quae eorum spem confir- maret. Et Demosthenes, egregius ille dux, qui in maxima pericula se obtulerat et gentium animos conciliare didicerat, re male in Actolia gesta ꝙoονονυενοσο τοννσο‿dHνεdous domum non revertit?). Ipse hic scriptor non effugit civium suorum invidiam multosque annos exsul caruit patria. Sed cum immerito se in exsilium missum esse obscure dixerit, tamen breviter et ita, ut nullam in quemquam accusationem addat, exsilii sui mentionem facit: 2 εeh uo ꝓρeuyete 1r*ν Ʒ&μαάα̈rον τυ ενοαα μed 1i*ν es Aduqinodν ⁶ατοαστνναυν). Omnium autem ducum, a quibus post Periclis mortem populus regebatur, haud scio an nemo ad mores corrumpendos plus contulerit, quam Cleon, ferox ille concionator, de quo Thucydides acerrime quidem, sed verissime judicavit. Quod judicium non privatum odium expressit, sed magnus dolor, quo de moribus commutatis atque patriae paulo ante floren- tissimae, tum vero ambitiosis et avaris hominibus commissae ruina affectus erat, eoque magis ex populari levitate dolebat, quod ille sine dubio jam vivo Pericle apud multitudinem

¹) II, 21.) III, 36. 3) II, 65. 4) I, 77. 5) III, 11. 6) IV, 65. 7) III, 98. 8) V, 26.