Aufsatz 
Thucydidis de rei publica constituendae et administrandae ratione quae fuerit sententia
Entstehung
Einzelbild herunterladen

22

Lacedaemonii igitur Thebanorum gratia Plataeenses crudeliter ulti sunt quod illos in bello, quod tum modo oriebatur, sibi utiles fore putarent. Utri parti Thucydides assentiri videatur, et ex ipsa oratione suspicari possumus et ex eo, quod Plataeenses priores loquentes inducti sunt. Similiter res se habet in orationibus Corcyraeorum et Corinthiorum Athenis habitis, quorum hi vetus jus gentium appellant moresque adversariorum in suspi- cionem adducere conantur, cum illi omnia ad utilitatem referant. Ita Graeciae civitates, quae olim magnam partem conjunctis viribus contra communem hostem pugnaverant, eo invidia, avaritia, dominatione progressi sunt, ut immani crudelitate adversarios perseque- rentur ¹). Plataeae deletae omnibus signo erant, quo res in Graecia deductae essent. Neque minus in civitatibus ipsis magnae commutationes factae sunt. Ac primum quidem Lacedaemoniorum rem publicam, postquam vetus illa possessionum et juris aequabilitas paulatim turbari ephororumque potentia omnem modum excedere coepit, multis modis corruptam et perditam esse scimus. Sed quibus rebus civitas Lacedae- moniorum jam prius quominus foris potentia valeret, impedita sit, scriptor plane exponit: primum quod socii eorum male parebant singularumque civitatum foederatarum formae diversae erant; tum quod ab Argivis, eorum aemulis, semper imminebat periculum, a duo tum demum liberati sunt, cum illos eorumque socios primo anno post pacem per Niciam factam ad Mantineam devicissent atquehoc proelio infamiae notam sibi a Graecis inustam cum ignaviae nomine propter cladem in insula Sphacteria acceptam, tum propter consilii inopiam et tarditatem aliis in rebus patefactam delevissent; deinde quod, cum reges et nobiles eorum pares essent, illi fortiter ac strenue agere saepius non poterant ²). Constat enim multos eorum reges aut propter animi infirmitatem rebus agendis impedimento fuisse aut largitioni non restitisse. Itaque non multo post pacem Niciae Lacedaemoniilegem tulerunt, quae nunquam ante apud eos fuerat: decem enim Spartiatas elegerunt, quos regi consiliarios(&uειμοιοισ) addiderunt, sine quibus ei exer- citum ex urbe abducere non liceret³); quo factum est, ut regis potestas in exiguum angustumque concluderetur. Aristocratia autem Lacedaemoniorum in statu suo manere poterat, quam diu suis augustis finibus continebatur. Nam cum illi Peloponnesum egressi alienis negotiis sese immiscuissent, paulatim disciplina Lycurgi sublata sui dissimiles fieri coeperunt. Jam tempore regis Pausaniae eos veritos, ne illi, qui peregre proficiscerentur, deteriores sibi fierent, id quod in Pausania ipso animadvertissent, summo Graecorum imperio cessisse Thucydides tradidit. Similiter Atheniensium legati Lacedaemonios si Atheniensibus superatis denuo imperium occupassent, benevolentiam, duam suscepissent, commutatis hominum studiis amissuros esse praedixerunt ¹). Itaque exordescente bello Lacedaemonii in duas partes divisi erant, quarum una doricae disciplinae tenax omnia integra servabat, cujus princeps erat rex Archidamus; altera bellandi cupiditate flagrans novis rebus studebat, cujus dux erat ephorus Sthenelaidas. Hac igitur ratione ex vetere illa aristo- cratia, ubi optimi non solum πυπτν⁶ν sed etiam dσαιέμ⁴άν) constituti haud sine populo rem publicam administraverant, 6³ιꝓαροεα profecta est, ubi pauci exclusis reliquis civibus rei publicae participes erant: quam formam inde a bello Peloponnesiaco Lacedaemonii in eivitates foederatas aut subactas 2τι ενμυακρναν ε†ꝓσ⁵νι ακτοσνς α⁴νον εει⁶εοςι Sαο

1) Conf. Roscher. Thuc. p. 260 seqq. 2) V, 14; V, 75, 47, 29, 52. 3) II, 21; V, 19, 59, 63. 4) 1, 77. 5) Arist. Pol. IV, 5, 10.