Aufsatz 
Thucydidis de rei publica constituendae et administrandae ratione quae fuerit sententia
Entstehung
Einzelbild herunterladen

21

omnia contra facerent et alia, quae ad hoc bellum pertinere non viderentur, ob privatam ambitionem et privatos quaestus in suam perniciem administrarent: quae si prospere sucee- debant, honor et fructus ad privatos potius redibat, si vero male cadebant, rei publicae detrimentum in hoc bello afferebant. Hujus autem rei haec erat causa, quod cum ille dignitate et consilio polleret et manifeste adversus divitiarum dona integerrimus esset, multitudinem in officio continebat, nec magis regebatur ab ea, quam ipse regebat, prop- terea quod non malis artibus potentiam quaerens ad multitudinis libidinem verba faceret, sed illam ex sua auctoritate obtinens etiam ad ejus iram obloqueretur.Qui vero, pergit scriptor,eum secuti sunt, cum magis ipsi inter se pares essent et tamen unusquis- que eorum principem in re publica locum affectaret, adducti sunt, ut multitudinis libidini etiam res publicas traderent ¹). Ita non multo post moderata illa populi potentia, quam scriptor magni aestimandam esse censuit, finem habuit et sicuti Athenis, ita in ceteris civitatibus mores formaeque rerum publicarum mutatae, partium certamina exorta sunt. Simulque inter singulas civitates quae antea fuerat, juris conditio paulatim commutabatur. Certamen erat quoddam juris antiquin quo patres pacta servassent, quod scriptor Sεoν 0 ⁴ον sive 20G 26⁶ι✕οο αἀαdt) 2uππs derονκεαιαι), appellat, et recentioris juris, quod commodis civitatis aptum erat. Juris autem violati et quasi dissoluti imaginem ex orationibus Plataeensium et Thebanorum ³), quorum illi bellis Persarum sese cum Atheniensibus optimos praestiterant, hi communem patriam barbaris prodiderant, cogitatione fingere possumus. Jan antea Plataeenses cum adversus Lacedaemonios antiquum jus illudque beneficium post pugnam ante moenia sua contra Persas commissam a Pausania, rege Lacedaemoniorum, datum appellassent, quo sibi ager et urbs reddita esset, ut sua possidentes suis legibus(αακνοι) viverent et ne quis unquam injuste aut serritutis imponendae causa bellum ipsis inferret, alioqui socios pro viribus vim ab ipsis propul- saturos, petierant, ne illi agros suos laederent neve jusjurandum violarent, sed jure suo se vivere sinerent, quemadmodum Pausanias justum esse statuisset. Rex autem Archi- damus postulaverat, ut illi aut cum Lacedaemoniis ceteros, qui sub Atheniensium ditione essent, in libertatem vindicarent aut neutrorum partes sequerentur, quo facto illi se Athenienses non esse deserturos dixerant 4). Tum vero Plataeis Lacedaemoniis traditis in judicio iterum quidquid juris habebant et adversus Thebanorum simultates et adversus reliquos Graecos protulerunt: imprimis quae maximo cum periculo pro universa patria fecissent seque societatis fide et beneficiis cum Atheniensibus fuisse conjunctos comme- morarunt. Praeterea se, cum victoria de Persis reportata Atheniensium et Lacedaemoniorum certaminibus obscurata esset, resque communis Graecorum desereretur, et quidem eo tempore, quo terrae motu Helotumque defectione Lacedaemonem maximus terror, ut ajunt, circumstetisset, Lacedaemoniis tertiam suae civitatis partem auxilio misisse admonuerunt. Quare illi considerarent se nunc quidem probitatis(αeνσασναεας) exemplar a plerisque Graecis existimari et ne gaudio aliis parato infamiam ipsi subirent. Thebani contra veriti, ne Lacedaemonii illorum verbis adducti quidquam illis obsequerentur, illorum laudibus obtrectarunt: eos majorem universae Graeciae injuriam fecisse et quod ipsi antea Plataeas improviso oppressissent, ut eas ab externa societate averterent et ad patria omnium Boceotorum jura reducerent, se a Platacensium primis viris arcessitos esse contenderunt.

11(8

1) II, 65. 2) III, 82, 84. 3) III, 54 seq. 4) II, 71 seqq. 4