Aufsatz 
Thucydidis de rei publica constituendae et administrandae ratione quae fuerit sententia
Entstehung
Einzelbild herunterladen

20

remansisset, ita ut domi bellique viros nobiles et magnanimos et, si fieri posset, fortuna ornatos sibi praeesse vellent. Semper enim naturae humanae est, nobilitatem, humanitatem, virtutem mirifice coli a multitudine. Quam ab rem scriptor illum principem consilii publici, qui se ipse nullo in iis, quae opus essent, aut cognoscendis aut explicandis inferiorem et civitatis amantem pecuniaque invictum esse dixit ¹), statum rei publicae Atheniensis sie fere praedicantem facit:Utimur ea rei publicae forma, quae aliarum civitatum leges non aemuletur; immo vero ipsi alicui potius exemplo sumus, quam alios imitamur. Et nomine dνιυμοπασ vocatur rei publicae administratio, quod summa apud nos potestas non penes paucos, sed penes populum est; fruuntur autem ex legum praescripto in privatis rebus omnes aequo jure, sed quod ad existimationem attinet, ut quisque aliqua re excellit, ita etiam non potius quod sit ex aliqua civium parte, quam virtutis causa in re publica aliis anteponitur, neque etiam propter paupertatem quisquam, dummodo rei publicae pro- desse possit, dignitatis obscuritate impeditur. Liberaliter porro rem publicam administramus et quae ad rem publicam pertinent, per metum maxime non violamus, illis, qui quoque tempore sunt in magistratu, obtemperantes et legibus. Et in iisdem hominibus simul et privatarum et publicarum rerum cura inest. Quin etiam qui opificiis dant operam, rei publicae administrandae non minus quam ceteri sunt periti; nos enim soli eum, qui civi- tatem omnino neglegit, non otiosum, sed inutilem esse ducimus civem. Omnia publice tractamus et urbis aditus omnibus patet, neque peregrinorum quemquam a disciplinis aut spectaculis prohibemus. Iidem etiam res gerendas in contionibus deliberamus et oratione illustramus, non existimantes verba rebus nocere, sed potius detrimento esse ducentes verbis non prius doceri, quam ad res, quae sint gerendae, exsequendas accedamus. Item- que Nicias milites suos in Sicilia patriae admonuit, quae liberrima esset et in qua unicuique arbitratu suo vitam instituere liceret. Qua de causa quam magnifice, quam superbe eorum legati Lacedaemone locuti sunt! Non ut Peloponnesiis tanquam judicibus facti sui rationem probarent, prodierunt, sed ut quibuscum res gerenda esset, si temere illi bellum decre- vissent, demonstrarent ²), neque se imperium quod fortitudine sua et consilio partum jure obtinerent, salutis, honoris utilitatisque suae causa deponere non posse neque se primos aliis exemplo fuisse: delαο εταάν˙εαστινοοσ ε⁶ν*jαοσ⁷ υν⁶ εοι ϑ νατοννεοον eιειορν△κ˙ ⁴υα‿³).

Et ipsa ex oratione Corinthiorum Lacedaemone habita non solum odium, invidia, timor illorum cognoscitur, sed simul, qua imbuti sunt, civitatis Atheniensis admiratio. Ex quo intellegitur, scriptorem illi rei publicae formae, quae inde a bello Peloponnesiacoαν 6SoTT-» Tolerei« appellata est, quoad 16 2εα αεεαeν 0ον valeret, legibus et magistratibus et bonis moribus honor esset, universusque populus a viris prudentibus atque virtute praeditis regeretur, plane non fuisse adversarium. Sed jam Pericles, qui illam Solonis effigiem zνρό☛ εαάααοQννα⁴ᷣς in civitate sua expressam reddidisse videbatur, quibus vitiis Athenienses in optima illa re publica obnoxii essent, didicerat. Nam initio belli cum illos, si neque novum imperium hoc bello quaererent, neque voluntaria periculo adderent, victores evasuros dixisset, his verbis pergit:Magis extimesco domestica nostrorum vitia quam adversariorum consilia 4). Tunc igitur tota fere res publica Atheniensis Periclis prudentia stabat. Post eum jam nullus exstitit, qui perniciosis multitudinis consillis eadem constantia obluctaretur. Cives autem tantum aberat, ut consilia illius viri sequerentur, ut

1) II, 37. 2) 1, 73. 3) I, 76. 4) I, 144.