19
se in libertatem vindicari praedicassent ¹). Quare non mirum videtur, multos tunc homines etiam inter Athenienses fuisse, qui de sua re publica paene desperantes Lacedaemoniorum leges et instituta praeferrent illorumque severitatem ac constantiam summa celebrarent laude. Attamen de hac optima rerum Laconicarum conditione dici potest illud Periclis: ndrra aeεꝓguee„u 1αασσοσισσσι), cum bello Peloponnesiaco Lacedaemonii paulatim ab ingenio atque antiqua virtute quasi deficerent suique dissimiles fierent, ita ut paullo post bellum genuinam illam rei publicae formam degenerasse appareret. Quo factum est, ut socios aspere ac dure tractarent et Athenienses Meliis dicere possent„Lacedaemonios in se quidem ipsos et in domesticis institutis virtute plurimum uti, in alios autem omnium apertissime jucunda pro honestis, utilia pro justis habere“ ³).
Verum de hoc civitatis Lacedaemoniorum occasu plura videbimus; ad democratiam sive populi imperium, quale Athenis invenimus, transeamus, ut, quid Thucydides de eo cogitaverit, quaeramus. Satis constat cum factionum seditionibus tum bellis Persarum, quibus universus populus de salute civitatis egregie meruerat, quibus omnium incendebantur animi omniumque augebantur vires, ambitio intendebatur pro praemio virtutis honorum postulans communicationem, absolutam illam populi libertatem adductam esse, qua omnes cives nullo nec generis neque opum discrimine aequales haberentur. Et quoniam scriptor Athenienses jam bellis Persarum omnium optimos exstitisse atque Pericle duce Athenas adultas fuisse tradidit, quis dubitat, quin illam civitatis formam ingenio Atheniensium aptam fuisse judi- caverit? Nam profecto summa admiratione digna fuit illa populi Atheniensis aetas, qua Pericles, omnibus principis virtutibus ornatus, Themistoclis insistens vestigiis potentiam civitatis ita auxit, ut haec ceteras Graeciae gentes superaret. Qui cum non homo novus repente in rem publicam irrepsisset, sed nobilissimis parentibus ortus, quorum in civitate haud exiguae partes fuissent, extremis optimatium propugnaculis sua suorumque amicorum opera sublatis populi sibi gratiam conciliasset, socios reditusque patriae tot tantosque partim servavit partim comparavit, ut nulla civitas Athenis esset firmior, ipsae autem omnium essent opulentissimae. Quaecumque gessit, magni animi documenta sunt; et si plura videtur admisisse, quae jure vituperaveris, ne in illis quidem privata commoda secutus, semper singulari moderatione imperium partum tutatus est. Sed non solum potentiae civitatis atque mercaturae consuluit, sed summo studio artes literasque, quas non ostentationis causa, neque ab vilia communis vitae commoda amplexus est, sed quod nihil iis neque honestius nec praeclarius esse intellegebat, maximeque, qua una tum arte civitates regebantur, elo- quentiam ipse ita tenuit, ut illius linguae fulmen inesse validissimum diceretur, Jovisque Olympii tonitribus compararetur imperatoria in foro vox: unde solus ille in contionibus regnavit, prudentiaeque et viribus, quibus in dicendo pollebat, nemo facile restitit. Jure igitur Thucydides eum appellat modo 1 Jνατ³σταον τσσντεταάννν ατον εαά deντα ν olirelcv, modo dνσο εœιιακεενο τςσν νέ⁴ενοων ποιτον Aoννα‿ον τενυmν re zul οαςσσeε Juατ‿εατο, modo ddνo övra 1c 1e dE⁴αα uα vε„⁴μeμ ‿ιμπdαρέυυας 6⁶⁴ωυςστεασαον et addit: o*ον x06„ν πο⁶στνι τις υιέαςι ν εν elOrſ ueεrοιας εεννεκννιο εα do*ραές dtεdee“ νν zα Syvero emensieou ueyiori Syενεεο 1ε 16„ 4έ Ʒνιμμο voria, 8ν Ʒε υeυ o r0⁴⁵⁴ τοι ⁴ν⁴ο⁶ς ενν⁴)ö Nam illo tempore contigit, ut in Athe-
niensibus, quamvis libertatis et aequitatis studiosi essent, generositas quaedam animorum
1¹) II, 8.— 2) II, 64.— 3) V, 105.— 4) 1, 127, 129; II, 65. 3*


