18
hominibus, exiguo aut nullo virtutis et dignitatis respectu, summam rerum hereditatis jure cum insigni ceterorum injuria permitteret, sed in qua civitas pari omnium libertate eos sibi magistratus et moderatores praeficeret, eorumque auctoritati pareret, quos inter bonos optimos esse cognoverat ¹). Haec fuit illa dνρατοο ν ⁴2oοðν ‿οσυονααæ sive revera dστοεεαστiα ⁶αι⁵⁶ιρσσσν) quae ante bellum Peloponnesiacum vigebat, cujus speciem postea paucorum dominationi falso imponere studebant. Jure igitur Archidamus, qui et prudens et moderatus vir esse videbatur:„Ne tarditatis«, inquit,„atque cunctationis vos pudeat, quam soci in vobis maxime reprehendunt; haec enim, quam illi cunctationem vituperant et tarditatem, quae potius est prudens moderatio(αmνσοσνν 8 ⁴ερράʒ, effecit, ut liberam et clarissimam semper civitatem incoleremus. Soli enim neque secundis rebus sumus inso- lentes, neque adversis cedimus; neque si quis laudando ad pericula subeunda nos instigat, illecebris agimur, neque si quis vituperando nos incitat, ira commoti assentimur. Atque propter moderationem et bellicosi et circumspecti sumus: bellicosi, quia verecundia mode- rationis plurimum habet; circumspecti, quia simplicius instituimur, quam ut leges contem- namus et severitate adhibita moderatius, quam ut iis non pareamus; simul etiam ita, ut in rebus inanibus non simus admodum sollertes; neque enim orationi studemus, sed omisso verborum inani splendore rem ipsam celeriter potius et strenue exsequendam esse existi- mamus. Ut vero semper adversus adversarios bene consultos re factisque nos praeparamus, ita spes nostras non in peccatis, quae forsitan illi commissuri sint, sed in hoc collocare oportet, quod certa ratione nobis prospicimus. Neque existimandum est, multum interesse inter hominem et hominem; illum vero praestantissimum esse, qui in maxima necessitate eruditur.“ Itemque Brasidas, qui rerum gestarum laude et animi honestate et consiliorum prudentia inter Lacedaemonios plurimum eminuit morteque pro patria fortissime oppetita nomen suum ad omnem posteritatis memoriam propagavit, hisce verbis suos, ne multitu- dinem hostium timerent, admonuit:„strenuos vos esse in rebus bellicis convenit non propter socios, quotquot adsunt, sed propter propriam virtutem, nec ullam aliorum multitudinem extimescere, quippe qui veniatis ex ejusmodi rebus publicis, in quibus non multi paucis, sed potius pauciores pluribus imperant, nulla illi alia ratione principatum adepti, quam proeliando superantes.“ Paulo ante idem captiosius quam verius dixerat Acanthiis:„Non venio, ut factionibus me immisceam neque ambiguam in animo habens vobis offerre liber- tatem, ita quidem, si patrio instituto neglecto aut plebem nobilitati aut nobilitatem plebi in servitutem addicerem. Nam gravior esset ea libertas, quam hominum alienigenarum imperium, nobisque pro laboribus susceptis nulla gratia constaret, sed pro honore et gratia potius culpa; et propter quae crimina Athenienses bello persequimur, ea odiosiora nos, quam qui virtutem non prae se tulit, videamur nobis contrahere. Nam illis, qui dignitate sunt praediti, turpius est fraude speciosa res domesticas amplificare, quam vi aperta. Itaque magnam prudentiam adhibemus in iis, quae maxime e re nostra sunt“ ³). Jam Corinthii fidem a Lacedaemoniis publice privatimque inter ipsos servatam praedicantes: r⁴ναιο uly, inquiunt,&x τυ*τπ⁶ἀνιωινντας(e d rςϑιασι⁴)], et scriptor narrat initio belli hominum benevolentiam longe majorem ad Lacedaemonios inelinasse, praesertim cum illi Graecos a
1) Arist. Pol. IV, 5, 11: 6ονν⁷1 τπ‧εα/ ενεκναεια ες QοιτονOBIufmn dgerſe zad diuοmν, doιατοοσεæ Soxtr. Idem IV, 6, 5: pd edbyeysid œriν dοzαios 1oi os 2ar dosrz.— 2) III, 82.— 3) IV, 86.— 4) II, 123.


