17
utilitas publica postulabat, sed usque eo, dum in quaque re alterutris juecundum esset, terminum proferentes et vel iniquis suffragiis damnando, vel vi potentiam sibi parantes, ad praesentis contentionis libidinem explendam erant parati. Itaque neutri religionis obser- vantia utebantur, sed si quibus accidisset, ut sibi aliquo facinore invidiam contraherent, speciosis nominibus melius audiebant. Cives vero, quotquot inter utrosque medii erant, vel quod illos non adjuvarent, vel quod semper lacesserentur, ab utraque factione perde- bantur. Adeo omne perditorum morum genus in Graecia propter seditiones exstitit, et simplicitas, cujus ipsa generositas est maxime particeps, per irrisionem funditus est deleta; cavere sibi diffidenter longe lateque praevalebat; neque enim quae dirimeret aut oratio gravis aut jusjurandum formidabile erat, et qui prudentia minus valebant, plerumque superiores erant; qui vero alios contemnentes putabant se insidias praesensuros, non muniti facilius opprimebantur“ ¹). Ita igitur fundamenta rei publicae bello aliisque calamitatibus eversa sunt.
Satis mihi verba fecisse videor, quibus rationibus atque virtutibus civitatem contineri et stabiliri Thucydides censuerit; sequitur ut ejus sententiam de rei publicae formis expli- care coner. Quae quanti momenti jam apud veteres fuerint cum ex historia ipsa tum ex eo apparet, quod et philosophi et rerum scriptores de iis magnas quaestiones habuerunt. Sed cum plurimi philosophorum ratione, quaenam optime constituta et temperata fuisset rei publicae forma, quaererent, Thueydides historiam prioris et suae aetatis investigavit, ut quae forma ingenio ac moribus cujusque populi fuisset apta, intellegeret; quod quidem eo facilius fieri poterat, quod aetas ejus in ea tempora incidit, quibus non solum Athenis populare imperium et Lacedaemone optimatium potentia et vigebat et in pejus mutabatur, sed etiam utrique de principatu inter se certabant, dum utrorumque res publica in paucorum jus ac ditionem concederet. Quamquam vero ipse nobili genere natus optimatibus erat deditus, tantum aberat, ut falsis opinionibus duceretur, ut suo semper judicio uteretur neque in populi potentiam infesto animo affectus esset. Itaque cum cives omnium civi- tatum in diversas partes discederent, quid aliud scriptori faciendum erat, quam ut rem publicam magis vita quam arte et praeceptis persequeretur? In re publica certamine factionum exorto nullum neutrius partis esse posse eumque, qui medius esse velit, omnium partium esse adversarium facile ex oratione legatorum Coreyraeorum ²) et ex colloquio eum Meliis ³) et ex Hermocratis oratione Camarinae habita intellegitur ¹); immo vero etiam hoc proximo loco neutrius partis studium et stultum et inhonestum dicitur. Ubi igitur res publica in periculo versatur, illud Solonis praeceptum vigere debet. Aliter autem res se habet in historia conscribenda. Primum quidem is rei publicae status, qui florentissimis rebus valuit et moribus ingenioque populi alicujus aptus fuit, optimus videtur scriptori. Itaque ex egregia illa oratione, qua rex Archidamus doricae civitatis imaginem expressit, rem publicam veterum temporum Laconicam a scriptore tacite laudari quis est qui non intellegat? In ea enim non solum summam apud nobiles auctoritatem esse legibusque mul- titudinis studia coerceri, sed etiam paternis legibus obtemperare, quaecunque antiquitus tradita essent, pio animo colere, novarum rerum studio abstinere, parva ac modica cupere Lacedaemoniorum esse et in his rebus virtutem praestantiamque illam doricam positam videbat. Non fuit falsa illa dο⁶ασισοντννοασαα, quae paucis generosae stirpis et avitarum opum
1¹) III, 82.— 2) I, 32.— 3) V, 88.— 4) VI, 76.


