Aufsatz 
Thucydidis de rei publica constituendae et administrandae ratione quae fuerit sententia
Entstehung
Einzelbild herunterladen

16

pariter mori videbant; delictorum autem nemo se tam diu victurum sperabat, dum instituto judicio poenam daret, sed multo majorem hane esse, quae jam decreta sibi impenderet, quae antequam ingrueret, par utique esse vita frui ¹).

Quae cum mala sunt, tum pejor est status rerum publicarum, qui factionum bello Peloponnesiaco exortarum certamina secutus est, de quo scriptor his fere verbis exposuit: Postea propemodum universa Graecia commota est, cum ubique discordiae essent inter populi patronos(rττας), qui Athenienses, et opimates, qui Lacedaemonios arcesserent, et in pace tamen nullam ejus rei speciosam cauzam habebant, nec ad ipsos arcessendos adeo prompti erant; bello autem exorto utrisque, qui rerum novarum essent studiosi, facile dabatur occasio arcessendi socios, ut simul et adversae factioni nocerent et sibimet ipsi ex eadem re lucrum facerent. Atque multae et graves calamitates inter seditionem civitatibus acciderunt, quae quidem accidere solent et semper accident, quoad eadem hominum natura erit, sed tamen magis et sedatiores et specie diversae, prout singulae rerum mutationes incedant. Nam in pace quidem rebusque secundis et civitates et homines privati mentes habent meliores, quia non in necessitates animis suis adversas incidunt; bellum autem violentus est magister(d r0 12⁴ς iααοο dιαςνκα⁴ος) et ad res praesentes affectus plurimorum effingit. Ita igitur civitates seditionibus agitabantur et illae, in quibus id forte serius fiebat, ea, quae alibi jam accidisse fama acceperant, longe superabant immoderato studio nova consilia reperiendi dolosis adversariorum adoriendorum rationibus et inauditis ultionum generibus. Atque usitatam verborum significationem pro ipsis rebus arbitratu suo immutabant. Nam audacia quidem inconsiderata fortitudo ami- corum studiosa existimabatur, considerata autem cunctatio timiditas specie honesta, et moderatio ignavia speciosa et omnem rem moderans prudentia ad omnem rem inertia. At vesanus animi impetus viro dignus ducebatur; cautio vero in deliberando detrectationis causa speciosa. Et qui nulla re contentus erat, ejus auctoritas multum semper valebat; sed qui ei resistebat verbis, hujus fides erat suspecta. Qui vero insidias aliis paraverat, si res succes- sisset, prudens, et si quis insidias providisset, etiam callidior; qui vero prospexisset, ne ullis huius modi rebus opus esset, is factionis(xJ⁷πε ετ‿αιοεας) dissolutor et adversariorum timens vocabatur. Denique is laudabatur, qui alterum in injuria facienda praevertisset et qui alium nihil tale cogitantem ad hoc ipsum studiose impulisset. Quin etiam sodales cognatis anteponebantur, quod ad audendum promptiores erant; nam hujusmodi sodaliciorum coetus non ad utilitatem legum, sed iis neglectis avaritiae causa fiebant. Et fidem inter se non tam lege divina confirmabant, quam eo, quod communiter leges violassent. Et unus quisque hoc pluris faciebat, si alium pro injuria illata ulcisci posset, quam si ipse nulla injuria ab alio lacesseretur; facilius autem plurimi, cum sint improbi, callidos se dici patiuntur, quam simplices, cum boni sint, atque hoc quidem erubescunt, illo autem gloriantur. Horum autem omnium causa fuit dominatio propter avaritiam et ambitionem quaesita; nam singu- larum civitatum principes, honesto et specioso utrique nomine, civilem populi aequabili- tatem vel moderatam optimatium dominationem anteponentes, communem salutem cum verbo quidem curarent, tanquam suorum certaminum praemium sibi proponebant, omni autem modo contendentes, ut alii superarent alios, atrocissima quaeque facinora andebant et poenas etiam majores exigebant, non eas tantum sibi proponentes, quantum aequitas et

1) II, 53.