Aufsatz 
Thucydidis de rei publica constituendae et administrandae ratione quae fuerit sententia
Entstehung
Einzelbild herunterladen

15

quatenus sint proferendi, sed necesse est, ubi altiore loco collocati sumus, meliori horum fortunae imminere, illos sollicitare, quia periculum impendet, ne aliorum imperio teneamur, nisi ipsi aliis imperamus.Incolumitati plane infestum est, immotos conquiescere atque subtiliter explorare, utrius rebus faveamus, si quid jam imperii finibus addimus. Jura ex fortunae aequalitate secundum humanam rationem examinantur; eo vero, quo possunt, potentiores progrediuntur, atque infirmiores concedunt. Quapropter potentiores Athenienses a juris disceptationibus infirmiores Melios defiectere student suadentque ut suae utilitatis potissimum rationem habeant ¹)..

Quam diu igitur religio, leges, virtutes coluntur et conservantur, res publica floret et viget, salutique omnium prospici potest. Quam veram et egregiam Pericles in praeclara illa contione funebri expressit imaginem illorum temporum, quibus omnes aequa libertate et liberali aequalitate fruebantur, quibus dignitas ex sola virtute aestimabatur, neque turpe cuiquam putabatur suam fateri paupertatem, sed turpe non eniti, ut eam industria vitarent, quibus artes, divitiae in certaminibus et sacrificiis anniversariis laborum crebras animis civium pruebebant remissiones, quibus non poenae metu coacti, sed honesta quadam liberalitate ducti, magistratibus obtemperabant, quibus omnes rebus privatis posthabitis rei publicae salutem atque dignitatem tuendam capessebant, quibus omnia publice tractabantur et res gerendae in contionibus deliberabantur orationibusque illustrabantur, quibus fortitudine magis quam bellicis apparatibus et dolis confidebant, quibus denique*, α πνι τ EA2⁴dog adsuoοs erat! Verissima sunt illa quoque verba, quibus idem praecipuas boni civis virtutes breviter complectitur:qui rerum, inquit,cognitionem habet neque aperte docere potest, perinde est ac si cognitio desit; qui utrumque habet, rei autem publicae est malevolus, is pariter nihil e re publica dicat; si hoc quoque adsit, pecunia autem vincatur, universa hanc unam ob rem venalia erunt ²). Neque praetereunda sunt prae- clara illa Niciae verba: deπ⁴˙σςε α⁴̈*π2ιςι τααι ο ιεετ οe d⁴ν⁴ονν ενα ³).

Ubi vero homines novarum rerum studiosi quasi legum jugum excutere student, civitas paulatim in perniciem ruit. Quare mores corruptos rerumque divinarum negle- gentiam morbum illum pestiferum secutam valde ille deplorat. Pestilentia enim causa fuit effrenatae licentiae.Tum enim facilius, inquit, quisque audebat facere, quae prius occultabat, quin ex animi libidine patraret, quod repentinam rerum mutationem fieri vide- bant, cum homines quidem fortunati repente morerentur, illi autem, qui nihil ante possi- debant, statim illorum bona haberent. Itaque bonis illis celeriter perfruendum, operamque voluptatibus dandam censebant, quod pariter et corpora et bona ad tempus esse existimarent. Et ad labores ultro tolerandos rei causa, quae visa erat honesta, nemo animo promptus erat, incertum existimans, num, priusquam ad illam pervenisset, interiret; sed quidquid jam voluptatem praebere, aut quidquid undique ad eam comparandam lucrum esse videbatur, hoc etiam honestum et utile judicabatur. Deorum autem metus aut hominum lex nulla arcebat; quippe illos quidem colere perinde esse judicabant ac non colere, quod omnes

11 1) VI, 83; V, 105; VI, 18; V, 89, 98. 2) II, 60. Idem in prima oratione cives monet, ut haec tria vitia: imprudentiam, ignaviam, neglegentiam caveant, neve in multo pejus vitium rijs ærαροον‿αεο delabantur, quod quia multos in errorem induxit, contrario nomine stultitia est appellata; 1, 122. Et Diodotus haec duo bonae consultationi(eu,⁵ονς) maxime contraria esse credit, quorum alterum cum amentia (uerd drotas) conjunctum esse solet, alterum cum imperitia et consilii tenuitate(uerd draideuvdlas za* Soagurros yrdu*) III, 42. 3) VII, 77. 80