14
beneficiis, utantur, apertissime declarat: talis enim animi magnitudo potissimum videtur esse doerr). Ideirco misericordiam et clementiam liberalis hominis esse ait ¹). Nam, etsi Cleon, quae est ejus rudis natura, atrociter omnem humanitatem repellit ²), tamen ubi virtus illa importune violata est, velut Platacensibus supplicio affectis 3) et Atheniensibus captis ⁴), ipsa oratione quid judicaverit eum ostendisse quis non intellegit? Neque minus honorem ut rem honestam atque gravem laudat gloriaeque studium multis locis praedicat 5⁵).
At vero quantumcunque scriptor justitiae houestatique tribuit, corum qui ad rem publicam administrandam vocantur, summam virtutem ponendam esse censet in consilio atque sapientia. Nam ut Socrates, aequalis ejus, omnem humanam virtutem ad in- tellegentiam refert, ita Thucydides eorum virorum, quos miratur, virtutem praecipue in acie ingenii atque sagacitate ponit. Egregie hanc virtutem in Pericle illustravit. Qui cum prima contione ⁵) omnibus optimatium pacis cupidorum erroribus finem fecisset, neque quin bellum evitari non posset Graecorum aliis alias partes foventibus dubium reliquisset, in ultima contione copiarum Atheniensium rationem ab ipso initam, si illae considerate atque constanter adhiberentur ad id, quod peterent, consequendum rectam esse necessarie demonstravit): quae quidem verba scriptor ipse comprobat. Ex recta autem rerum perspicientia aliae virtutes ad bene agendum necessariae manant, imprimis temperantia et quam diximus, moderatio, quibus nihil ad tuendam augendamque communem civium salutem magis sit utile, in quibus rei publieae disciplina posita videtur. Moderatio enim docet qteεν τ εε dαμονια eeναανς τ τe απ τ̈ν τπνων αεοσε⁵αιει ⁵³). Pertur’o- bationem autem omnium rerum ex notionum confusione initium sumere atque ad nimiam licentiam ducere aperte dicit: quamdiu, inquit, ie έιςσ¶m‿α‿ ο 16αναια dανμlνο²s 1ε P⁴μσας εeτοαυασιν omnia vitae reique publicae instituta servantur; si vero dοeφνά⁴ν τ⁴υυναπαοαιιν In prναφe succedunt, omnis disciplina omnesque mores ad deteriorem statum abeunt, ut violentiae locus sit et factioni, timor et suspicio, quibus diffidentia adjuncta est, hominum animis dominantur). Tum ingravescit immoderata illa licentia, quae speciosum libertatis nomen prae se ferens, non modo legum humanarum auctoritatem evertere studet, sed etiam ipsum coelum stolide petit atque divina jura frangere et perrumpere conatur. Cujus rei testis est Atheniensium civitas 10). Nam cum illo tempore quinque hominum millia ad rem publicam administrandam accessissent et ad suffragia ferenda populus senatusque convocatus esset, nihil tamen consultatione constitutum est, quod a paucorum principatu abhorreret. Etenim si 10 100» violatum est, imperandi cupiditas et auctoritate prius conciliata et opibus paratis nixa ita sibi indulget, ut persuasum ei sit, non crimini esse vertendum nec in- videndum ulli, si quis commodum, cujus jus ac potestatem habere putet, quodque tueri sibi conveniat, omni ex parte quaerat. Potentia vero ad dominatum impellit. Quare Athenienses illam legem, qua homines iis imperent, quos opibus superent, se ajunt neque condidisse neque ea constituta primos usos esse, sed jam eam ratam accepisse eamque, sedui ut perpetuo valituram et posteris relinquendam.„Neque ignoramus, inquiunt, etiam ceteros, quibus eadem fuerit potentia, idem esse facturos“.„Non penes nos est potestatem temperare certosque imperii fines ad nostrum arbitrium constituere, ut praestitutum sit,
1) V, 85— 113; I, 37; II, 69: conf. Classen. in edit. I, p. LXII.— 2) III, 40.— 3) III, 68. — 4) VII, 86.— 5) Conf. Olasseneei c.— 6) I, 140.— 7) II, 60.— 8) II, 64.— 9) III, 32.— 10) VIII, 66.


