13
Denique admonet ephorus Sthenelaidas in contione Lacedaemoniorum: 1009 uε.³dovrs ddοαεεν ειιιι mποιινετιηνο ouieνεσάσα). Atque cum justitia, in qua virtutis splendor est maxi- mus, arctissime conjunctae et quasi ex ea ortae sunt ceterae virtutes, quae quoniam societati civili maxime prosunt, merito virtutes civiles appellantur: imprimis fides, in tegritas, patriae caritas. Quare, sicut a scriptore Perieles xonααειυνν ραρσνςσ dσιταστο praedicatur, ita ipse ille princeps se IOrιμαιυν 2εασασ dicit ²);„fides, quam Locedaemonii publice privatimque inter se ipsos servant, facit, ut, si quid alii mali dicant, minus cre- dant“ ³), ut ajunt Corinthii. Sed ne corruat res publica, omnium civium summopere interesse debet, salutem publicam privatae anteferri, qua de re praeclare loquitur Pericles in contione funebri:„Illud, inquit,„mihi persuasum est, multo magis conducere civi rem publicam valere, quam valere rem privatam, civitate, si universam spectes, misera utente conditionc. Civis enim quam optima conditione gaudens nihilominus peribit, si patria perierit; qui contra florente in re publica rebus utitur iniquis, multo facilius servabitur. Itaque cum res publica privatorum quidem calamitates sustinere possit, civis autem rei publicae ruinam perferre non possit, negari nequit, officium esse cujusque pro viribus illam defendere“⁴). Itaque cives saepius admonentur, ne a majoribus degenerent neve deminutum imperium posteris tradant 5). Ne in suspicionem veniret, Periclem agros villasque suas populo dono dedisse, scriptor tradidit. Quid dicam de probitate, beneficentia 6), modestia), fortitudine ³), moderatione ²), quae virtus caute prudenterque omnes res perpendat, in nulla re unquam modum excedat, animi et motus reprimat et aequabilitatem tueatur, omnibus quae evenire possint, provideat?
Sed cum in omnibus rebus humanis raro jus et injuria accurate atque acriter per- pendi possint, rationes suas intellegere iisque prospicere et consulere necessaria est sui conservandi conditio: non solum Cleon ¹⁰), sed etiam Diodotus 1¹¹), vir probitate excellens, admonent, ut omnia ad utilitatem referantur; vel Plataeenses Lacedaemoniis commoda ostendere student, ut illi sibi parcant 12). Eademque de causa Corcyraei Atheniensibus dicunt civitates mutuis commodis inter se conjungi et eosdem habere hostes certissimum esse fidei pignus ¹3). Atque etiam Athenienses, qui se gravissimis rebus, honore, metu, utilitate coactos imperium non deposituros fatentur, aperte dicunt magis decere potentes, vi aperta, quam clandestina fraude, imperium promovere; fortibus enim natura subjectos esse in- firmos, eademque jura obtinere eos tantum homines, quorum vires pares sint 44). Et„cre- dimus“ alio loco inquiunt, deos ex opinione hominum, homines autem aperte ubique naturae legibus coactos, quem viribus superent, ei imperare ¹5). Speciosae sane rationes! Quae ad quid pertineant, demonstrat Euphemus Atheniensis, qui Camarinaeis dicit: „Principi nullis legibus circumscripto vel civitati imperanti nihil videtur iniquum, quod utile est, nihil amicum, quod non est fidum; sed pro cujusque rei natura in tempore vel inimicum vel amicum fieri oportet“ ¹6). Quantum vero Thucydides ipse dissenserit ab illis, quibus in armis omne jus esset, jam apparet ex ipsa oratione, qua id exponentes Athenienses inducit, atque aliis locis, quanti eos duxerit, qui in rebus publieis non solum summo jure, sed ea quoque humanitate atque misericordia, qua inducti infirmiores obligent
11) I, 86.— 2) II, 65, 60.— 3) I, 68.— 4) II, 60.— 5) I, 144; II, 11; II, 62.— 6) III, 10; 1, 40.— 7) I, 38.— 8) H, 39, 87, 89.— 9) 1, 84.— 10) III, 37.— 11) III, 42, 44.- 12) III, 56. — 13) I, 35.— 14) IV, 86.— 15) V, 105.— 16) VI, 85.


