Aufsatz 
Thucydidis de rei publica constituendae et administrandae ratione quae fuerit sententia
Entstehung
Einzelbild herunterladen

12

quae totum teneant populum, coercenda est. Certis autem legibus definitur jus, cujus ratio mentibus impressa est humanis: quod jure fit, justum est, 10 dizair. Sicut enim homo extra civitatem nihil valet neque ad humanam virtutem perduci potest nisi civis est, ita sine praestanda legibus obedientia res publica sana esse non potest. Est igitur civium, se totos rei publicae dare, omnemque vitam et summa studia ad communem applicare salutem. A legibus scriptis distinguit Thucydides rodug dνοασοσι ν⁴υνονς, qui licet non sint scripti, ab omnibus approbentur, öNH ε εmνπ ‿μςρiςᷣ rον d⁴ινουνμμιμνουππ ̈ενυιότmH⁴³§⁶ο dνοασρσο bνες οeτνιννν dαυονοωπνιυνν⁷ ρ2‿οοασαυν ³). Alias appellat dαπιυιmOνι⁴ ν,ν⁵ιάα, prae- cepta et mores ²), 2αm◻ρνα⁴ρσνρννααα ν⁶μμνα‧ instituta patriae ³), ua v0ν⁴ν τιυμ(&ε⁴μμινυνν ν⁶.m³μμ), quae jure gentium instituta sunt, 20ν%% v⁵⁴αοꝙτασς μεααμ⁶οι, quo supplices quidem occidere nefas est ⁵5); quo, penes quos fuerit imperium cujusque regionis sive magnae sive parvae, penes eosdem semper etiam templa esse contendunt Athenienses), cum Boeotii omnium esse institutum, ut inter se agrum invadentes a templis, quae in eo sint, abstineant eosque non juste facere, qui jura Graecorum violent, dixerint). Obtemperantiam scriptis legibus institutisque populi tanti aestimat ut Cleonem loquentem faciat, rem publicam, quae malis quidem sed immotis legibus utatur, praestantiorem esse illa, quae bonis sed neglectis 8). Atque justitia suum cuique tribuente pactorumque reverentia firmissime rei publicae statum civitatumque rationes confirmari scriptor intellexit. Justitiae autem primum munus est, ut ne cui quis noceat, nisi lacessitus injuria; deinde ut communibus utatur pro communibus, privatis ut suis. Quare, inquiunt Corinthii Lacedaemoniis: injuriam nullam sibi paribus facere firmior est potentia, quam praesentium commodorum specie elatos per pericula injuriae fructum tenere⁰); namcommodum potissimum sequi solet, in quo quis minime peccat. Cum vero fandamenta justitiae sint fides, id est, dictorum conventorumque constantia, et veritas, Atheniensium legati Lacedaemonios adhortantur, ne foedera frangant neve jus- jurandum violent, sed controversias judicio ex foederis pacto dirimant 10). Etenimvirorum moderatorum est, quiescere, si non lacessantur injuria, fortium vero, si injuria afficiantur post pacem bellum gerere et si commode ficri possit, rursus in gratiam redire et nec felici bellorum successu extolli nec pacis tranquillitate delectatum injurias perferre 11), quoniamnon justum est, res per paupertatem partas per opulentiam perdi, neque ii, qui vim illatam propulsant, sed qui priores aliis vim inferunt, foedera rumpunt). Praeterea Melii Atheniensibus:omnium inquiunt, utilitatem in eo inesse censemus, ut ne id, quod omnibus est commune bonum a vobis evertatur, sed ut ei, qui in periculo versetur, ea praebeantur, quae aequa sint ¹³). Nam quemadmodum singuli homines justitiam in rebus suis exercere debent, ita etiam populi. Injuriae autem duo genera sunt: unum corum, qui inferunt, alterum, qui aliis, quibus infertur, si possunt, non propulsant injuriam. Itaque, inquiunt Corinthii,non is, qui alios in servitutem redegit, sed potius is, qui, cum possit impedire, neglegit, injuriam facit, si quidem etiam virtutis professione se ut Graecorum liberatorem celebrat ¹4). Quantopere autem naturam humanam cognitam habeat scriptor, ex his verbis intellegimus: d⁶ποακνο⁵ο, d EOανενi O2 ³νισνποσιπαιόσηQ⁵ονν οέονεεονυα Sαεꝙν 04 ¹5). Et priscum jus, quo subverso ipsa patria subversa videtur, appellatur jus divinum ¹).

1) Ibid. 2) I, 71. 3) I, 132. 4) III, 59. 5) III, 58. 6) IV, 98. 7) IV, 97. 8) III, 37. 9) I, 42. 10) 1, 78. 11) I, 120. 12) I, 123. 13) V, 90. 14) 1, 68. 15) I, 77. 16) III, 82.