Aufsatz 
Thucydidis de rei publica constituendae et administrandae ratione quae fuerit sententia
Entstehung
Einzelbild herunterladen

11

praetereundam puto eximiam illam laudem, qua Thueydides Pisistratides ornavit:& αειι deudæueν εm πdeον ν τννοσασσνοι οτοιdLoοετ⁷ αά uνεουν, α Moνναουο εεαοιοστμν ⁵αμνον 0¹⁰⁸αεκοοι τν νꝶ‚νQοεαιέεέννισν mτπqᴵ⁷Shd dAον αάνπιντmναν‿ις ιεν⁴ασνννmQαάι τοωςι τετιοινέιοαυι 61ε, O0 2d ες ½⁴ 10⁴‿ εϑmνυον). Ita civitatum commutationibus crebrisque migrationibus Graeci, quominus quidquam conjunctis viribus majus perficerent, impediebantur atque singula oppida ita separabantur, ut vocabulum 7r6 7 et oppidum et rem publicam signi- ficaret. De antiquissimo Athenarum statu quibusdam ex causis Thucydides suspieatur, fuisse tempus, quo qui Atticam incolebant, nondum plane in unius civitatis corpus con- juneti iisdem omnes magistratibus, eodem publico consilio, iisdem judiciis uterentur, sed alios alii regulos ac principes haberent et suam quique rem publicam a ceteris discretam, eo tamen inter se vinculo continerentur, ut unum e regulis, eum qui Athenis regnabat, tanquam communem omnium Atticorum principem colerent coque praeside de majoribus quibusdam rebus in commune consulerent, donec Theseus sublatis singulorum regulis ac prytaneis, magistratibus, judiciis, omnes partes in unam eandemque civitatem contraxisset ²).

Quo factum est, ut solis fere conventibus ludisque sollemnibus singularum regionum incolae inter se conjungerentur. Ipsaeque coloniae, quamquam necessitudine quadam ac pietate cum originibus junctae complura moresque(x»ι⁴υα) aliquamdiu retinuerant, mox tamen eorum animi ab illis abalienabantur ipsique desciscebant, ita ut π 6 1e dœxννέlτονας πσ ε eimαν u Ʒ1εϑεισοσν³) esset. Ita igitur Graeciae civitates ab exiguis initiis profectae sunt. Cum vero a barbaris patriae libertatem conjunctis viribus defendissent, tanta omnium incitatio atque alacritas fuit tantusque patriae amor, ut omnes ad summam cujusque rei laudem ac gloriam adipiscendam contenderent novaque rerum conditio effloresceret.

Atque haec quidem de nascente et crescente re publica; nunc si quaerimus, quibusnam Thueydides societatem hominum civitatesque contineri statuerit rationibus, tres potissimum dicendae sunt: libertas, jus atque justitia, prudentia. Ac primum quantum tribuerit libertati, ex tota ejus historia elucet. Quare praedicat majores patresque, qui pro libertate patriae, pro aris focisque arma contra Persas ceperant; eam defendisse vera cum gloria Athe- nienses se praedicant, liberatores Graeciae se profitentur esse Spartiatae4). Eademque de causa Acanthiis Brasidas se venisse ait, ut Graecos in libertatem vindicaret neque ambiguam in animo habere iis libertatem offerre⁰), et Pericles in contione funebri cives suos exbortatur, ut libertatem veram felicitatem, veram libertatem existiment virtutem, qua belli pericula non detrectent). Libertatis causa socios ab Atheniensibus defecisse saepius testatur. Sed non solum adversus hostes libertas servanda est, sed etiam in civitate ipsa libertas esse debet.(Quare laudatur Pericles, quod libere(2leuέςσιςα) sive ita, ut libertatem moribus legibusque stabilitam non coerceret, populum in officio continuerit), et Nicias in discrimine rerum milites patriae, quae sit liberrima, admonet). Singulari autem laude effert Pericles Athenienses, quod leuòειςις ταάᷣ τε 1τ⁶ςσ τ 2οι⁶ν ποsιιεᷣοισ να ες 11* 11[( dιμν τιυνν εαάςσνννμόιεοσ εέπμιμιη⁶deννι⁴εν ⁴mνονμαν ο§ doοννς τπιας owreg). Quid multa? Breviter et recte Aristoteles:* π 4ςι τουυωνα τέι 616⁹εν. Sed ad salutem civium servandam et ad vitam hominum quietam et beatam libertas legibus,

1) VI, 54. 2) III, 15. 3) IV, 92. 4) I, 69; II, 8, 71; III, 32, 59, 63; IV, 108: conf. Classen. ad hune locum. 5) IV, 86. 6) II, 43. 7) II, 65. 8) VII, 69. 9) II, 37. 2*