Aufsatz 
Thucydidis de rei publica constituendae et administrandae ratione quae fuerit sententia
Entstehung
Einzelbild herunterladen

10

tatem esse societatem quandam; societatem autem ad bene vivendum coiri; ergo oivitatem quoque, quae ut omnium sit societatum absolutissima et perfectissima, ita ceteras omnes com- plectatur et contineat, bonum aliquod idque praestantissimum appetere: ortam enim et pro- fectam ex vivendi necessitate, constitutam autem bene vivendi gratia. Principatum sive regnum exortum esse et ex necessitate summae auctoritatis, qua securitas et salus singulorum prote- gatur, et obsequio ducis, qui super ceteros virtute atque prudentia excellat, cum contra ex Thucydidis sententia Argivi Atreum propter divitias, quas illum habere opinati erant, et quod multitudinem benevolentia sibi conciliasset, regem creaverunt. Ad firmiorem autem statum tum demum Graeciae civitates pervenisse videntur, cum latrocinia maritima Minois, Cretae regis, opera opprimerentur ¹). Jam vero qualis fuerit civitatum progressus quaeren- tibus scriptor ita respondit:Graeci potentiores facti cum divitiis conquirendis majorem darent operam, crescentibus in dies reditibus tyranni plerumque in civitatibus exstiterunt, cum antea penes reges hereditarios potestas fuisset, quibus certi honores erant. 2). Quibus ex verbis illud liquet, jam priscis temporibus reges non solum veluti divinos homines donis honoratos, sed etiam eorum potestatem non absolutam et extremam, sed certis finibus fuisse circumscriptam et temperatam, cui sententiae etiam Aristoteles assentitur:* 1ο 100 10 t]408, inquit, IO νοιι εααοιιαεεα 1 erdνανν έην, εει ται 2*ασσιι³ινοςσ 0⁴‿ιιηQꝙ⁶ε Td νν 4νασ d αιες αι 00 0ᷣ ς ½εισσςε³). Sed hoc quoque Thucydides addit, propter crescentes divitias aliquando per Graeciam a regibus hereditariis ad tyrannos potestatem transisse, qua de commutatione optime agit egregius ille philo- sophus, cujus verba apponere liceat: τοιτν ισς 8α‿ειοοο 100εν οσσ⁴όσυον 1 εαιοαιι dνας πτο⁸ dαααρσςονιας αœimιαἀςοεενν ε α 101⁶ 10οvVς·d0lενοννυας m10 161 S 1 d'αν edueνεdtas vu‿oεαν 10 Sαss, 0r1e G ν, 6ον Ʒτι μἀmνωααe 66ον εnε deυνισασι Tνεέο μάιιαOeοα‿ος dαοοs 00 dOεεννν, b0 atre do,u⁵ενον AA4'&er1νν ενοι⁶νάνεεμι νᷣαι IToAετεμεαν Gνάαηόsσιισαασν 8 πα⁸ν dϑe Ielονει νmν½ςμενοι ειυμη oννο αἀνπ 1νονν 70 x dντεέν εέωννννππινέάν 6 1oyνε●ννέςσασι ds 6Aιmναχα̈ρ̈ νο⁴ας ενιυνω pa Errονασέαν τ απααοιιτον. vι⁴αω mG.ον εiς το=ʒ s 46 ν0α.οο, ex 100 u- 0Mαeννεσσσ els dνμυu*αν de eis Alderrous dνοvres 4νπαασσιο⁴ ειαι 10 X% 0 τQ 10 π ϑο⁸ ‿ναασm⁴σσάη σ εσeι⁵εςοισαμ veνέσνσσ εeνοωπμαααμαd ¹). Philosophus igitur totum ab initio usque ad bella Persarum spatium, rei publicae formas spectans, in quatuor aetates dividit, quarum prima regnum heroicum complectitur, secunda illud tempus, quo summa potestas penes eos erat, qui inter multitudinem avita quadam stirpis claritate et opibus excellebant[simul sedes incolarum migrationibus mutabantur novaeque condebantur civitates]; tertia illud tempus, quo paucorum potestate res publicae régebantur ſet leges scribebantur]; quarta imperium tyrannorum, quod propugnaculis civium potentiorum su- blatis democratia, quam dicunt, hoc est populi imperium secutum est.

Idemque Thucydidis menti obversatum esse videtur, cum paululum diversis verbis apud Graccos potentiores factos regnum in tyrannidem abiisse dicit. Nam illi ipsi, qui potentiores erant facti, nobiles erant, quorum ope reges ejiciebantur, quorumque potestas in tyrannidem postea abitt. Tyrannos autem, cum plerumque privato suo commodo ser- vientes nihil majus suscepissent, non diu imperasse cum ex rerum memoria patet, tum Aristoteles tyrannides longe plurimas per breve tempus perdurasse testatur. Neque tamen

1) Arist. Pol. I. 2) I, 13. 8. 3) Pol. III, 14. 4) Ibid. III, 15.