—2—
potentioribus cogebantur maxime que fertilissimarum regionum, nusquam inopia locorum munitorum secure vitam degere licebat, ita ut omne fere commercium deesset. Jam Homerum vocabulo ⁴αρραος non eandem, quam illud postea haberet, notionem subjecisse commemorat. IIlam autem calamitatem ut effugerent homines, muros cireum pagos ducebant et oppida condebant iis locis, ut situ eorum etiam posteris, qualis pristinus Graeciae status fuisset, aperte demonstraretur. Causa igitur, quae dissipatos homines congregavit et ad societatem vitae convocavit, sita erat in timore atque studio ab infestis hostium incur- sionibus se tutandi. Primitus quidem orta est civitas ex familia sive domo; ex compluribus familiis enascebantur gentes, quae ut familia auctoritate et pietate continebantur. Ex gentibus facti sunt populi, qui diversa religione et cultu discedebant certasque sedes con- stituebant. Ut vero communis sive publica res a libertate singulorum et ab incursionibus hostium defendi posset, unum communi libertati salutique civium praesidio esse oportebat: ubi igitur talis potestas in aliquo populo, id quod ex variis causis fieri poterat, valere coeperat, exoriebatur civitas, itaque constitutam civitatem necesse erat regi sive ab uno sive a multis.
Quaeritur, quid de primo principatu Thueydides judicaverit. Utrum quidem, quod ab aliis quaesitum est, populus principum, an principes populi causa sint, ad id non respondit, sed expeditiones veterum temporum maritimas non magis ad quaestum ducum qui opibus valerent, quam eorum, qui inopes illis servirent, fuisse tradit atque paulo post ita pergit:„Homines, qui ad mare habitabant, jam parandae pecuniae studio magis dediti, Ermiores sedes habebant, quin etiam nonnulli muris se tutabantur, quippe qui se ditiores feeri sentirent. Nam cum suo quisque lucro intentus esset, tenuiores homines potentiorum servitutem sustinebant, potentiores autem, quia magnas habebant opes, minora oppida suae ditioni adjungebant“ ¹). Tunc piraticam quoque, qua ipsi Graeci veteres usi essent, nihil habuisse ignominiae, inde suspicatur, quod in veterum poetarum narrationibus ii qui navi- gant, saepe interrogantur ab aliis, num sint latrones, ita ut neque illi, qui interrogantur, rem ut se indignam infitientur, neque illi, qui interrogant, hoc illis exprobrent. Jam vero tunc hominum ferocitatem humanitate quadam atque religione mollitam esse inde apparet, quod singuli homines hospitii jure, supplices metu deorum erant tuti. Postquam igitur firmas sedes incolae occupaverunt, ii ex opinione Thucydidis regnum adepti sunt, qui inter suos opibus eminebant, quare illud quoque factum est, ut moenibus exstructis oppida munire possent, quod certe difficilius fuisset non uno sed pluribus imperantibus. Itaque maxima quaeque aedificia exstrui a regibus videmus, quibus magna hominum multitudo serviebat; nam etsi a liberis civitatibus magna opera perfecta sunt, hoc maxime interest, quod ista regum aedificia antiquissimis temporibus condita sunt, quibus regna eadem fere, qua postea, conditione utebantur, cum quae a liberis civitatibus exstructa sunt, ea posteriori tempori debeantur, ubi adeo sive patriae amor creverat, ut, quae juberent cives, ipsi exsequi non abnuerent, sive divitiae auctae erant, ut singulorum opera civitatum maxima ornamenta perfici possent, quod utrumque ab initiis rerum publicarum abesse solet.
Ita igitur judicat Thucydides historicus! Longe aliter Aristoteles de primis atque commu- nibus omnium civitatum fundamentis disserit. Docet enim naturae quadam necessitate in mentis humanae indole posita, non singulorum hominum arbitrio civitates esse exortas; omnem eivi-
¹) 1, 8.


