Aufsatz 
Thucydidis de rei publica constituendae et administrandae ratione quae fuerit sententia
Entstehung
Einzelbild herunterladen

quam plane diversae fuerint Lacedaemoniorum et Atkieniensium naturae, mores, rerum publicarum administrandarum rationes, egregie elucet ex Corinthiorum contione bello ex- ardescente Lacedaemone habita, in qua Atheniensium naturam atque indolem cum Spartiatis comparant.Illi quidem, inquiunt,sunt rerum novarum studiosi et prompti, ut agenda excogitent et cogitata perficiant: vos vero, qui res jam partas conservetis apti estis, neque novi quidquam excogitatis et ne ad necessarias quidem res perficiendas estis parati. IIli, vel supra vires audaces et praeter rationem periculorum appetentes, in rebus asperis magna spe tenentur; vestrum autem est, res vestris viribus inferiores gerere et ne certis quidem rationibus confidere neque vos pericula unquam superaturos esse existimare. Jam vero, si vobiscum conferuntur, prompti sunt, vos cunctatores; illi peregrinationis cupidi, vos desides plerumque domi manetis. Denique illi nati sunt, ut quiescere neque ipsi velint neque alios homines sinant ¹). Quibuscum verbis optime conferas illam regis Archidami orationem, in qua Lacedaemoniorum naturam atque disciplinam explicavit civibusque suis persuadere studuit, ne inconsulto bellum inirent 2). Tamen sufficit apponere haec brevia verba, quibus qua in re uterque populus differat, explicat:* ⁴μέν ⁸ςεες, 0 ε Soldels, ο μ‿ν ειρηιαεεηννα*, o? αεμοι³). Similiter singulorum principum ingenia atque mores in orationibus clare et distincte exprimuntur, cum illas ita composuerit, ut ad sen- tentiam horum virorum et ad summam, ut supra dictum est, vere dictorum quam proxime accedant rerumque gestarum verissime causae ostendantur. Quare Thucydidis haec ratio bistoriae conscribendae, quae graece roltzexi, appellata est, ad civiles res discendas maxime est idonea atque ita opus ejus tam uberos in se habet omnis verae scientiae civilis fontes, ut omni tempore illi rerum publicarum notitiam ex eo hauriant, qui ad rei publicae admini- strationem adspirant. Etenim quamyis res bellicas accurate explicaverit, id quod in obsi- dionibus Plataearum et Syracusarum et pugnis ad Delium, Amphipolim, Mantineam atque in Sicilia commissis declaratur descriptis, tamen rerum publicarum conditionem atque administrationem maxime spectavit. Omnium autem rerum antiquarum nulla fere propter ipsam vetustatem monumen- torumque aut defectum aut paucitatem densioribus tenebris involuta est quam populorum ultimae origines civitatumque ortus et principia, in quas res ut quisque diligentissime et sollertissime inquisiverit, ita planissime certam cognitionis lucem plerumque ne sperari quidem posse intelleget. Sed cum in ipsa illa obscuritate insit aliquid, quo ad quaerendi periculum multorum animi alliciantur, fieri non potuit, quin veteres scriptores et philo- sophi veri cognoscendi studio incensi illas res vetustate obscuratas illustrare conarentur. Quin igitur Thucydides quoque de hac re quaestionem instituerit, quis est qui dubitet? Quamquam vero quid de hac quaestione censuerit, perraro breviterque significat, tamen ex aliquot clarissimi prooemii locis satis certo cognosci potest. Primum quidem anti- quissimis temporibus, quae ei neque aetas aurea sunt, quam poetae celebrant, neque prima rerum naturae veritas, in qua homines pecudum ritu vixerint, videntur, Graccorum viectum et cultum aliquanto propius ad barbarorum modum accessisse neque in publicis rebus institutisque inter se diversos fuisse existimat. Ut enim ejus fert opinio, Graeciae gentes perpetuis bellis illo tempore inter se vexabant, terra marique omnia latrociniis et prae- dationibus infectabantur, omne jus erat in armis, incolae sedes suas commutare saepe a

1) 1, 70.) P 80. 3) VvlIII, 98.