7—
versatum fuisse declarat, idque in hanc sententiam, ut bellum per septem et viginti annos futurum esset; hoc unum oraculum verum fuisse negari non posse dicit. Praeterea Thu- cydidem non fugit, fortunam sive zrνν τιν, qua res improviso eveniant, in rerum naturam multum valere hominumque consilia quamvis bene et sollerter concepta quasi eludere videri. Quare duces et Lacedaemoniorum et Atheniensium fortunae rationem ubique esse habendam fatentur, ne res gerenda successu careat ¹); ejus tamquam invidiae naturae eventa, quae ignotis causis facta nihilominus saepe rerum humanarum afferunt momenta, singulaque incommoda bello accepta tribuuntur: alii confidunt ei, alii, quidquid praeter rationem et expectationem accidit, in ejus culpam conferunt ²). Neque tamen tanta cjus potentia videtur, quantam prudentia et diligentia quodam modo effugere non possimus ³). Ex quo intellegitur, scriptorem non eandem opinionem rs zuννν quam nonnullos poste- riores scriptores, ut Polybium, apud quos praecipuum fortunae munus est, ut injuriarum et delictorum meritam exigat ultionem, vidcri habuisse. Neque minus ipsam superiorem quandam naturam sive fatum esse cogitavit. Sed illi fortunam cum numine divino con- junectam visam esse testimonio sunt duo loci, quibus Melii disertis verbis zxĩπν rνeνν εν 100 9elov esse dicunt illamque ab auxilio humano distinguunt. Quare non errare eos existimo, qui ν τeντνν ex sententia Thucydidis penes numen divinum esse ejusque potentiam reddere manifestam putant ¹). Denique eam hominibus neque semper neque iisdem favere, favorem autem divinum pietate, aequitate, justitia conciliari posse censet, ut ex colloquio praeclarissimo Atheniensium atque Meliorum facile apparet.
Sed haec quidem hactenus! Ad id, unde degressa est oratio, revertamur. Ac primum quidem, quae scriptor de origine civitatis jureque publico senserit, disputaturis praefandum nobis videtur, Thucydidem nobili atque spectato genere ortum, fortuna bene ornatnm, omni liberali doctrina atque humanitate, praecipue Anaxagorae, qui primus fere de mente mundi gubernatrice philosophatus est, et Antiphontis oratoris, quem ipse eximia laude decoravit, ita instructum, denique omnibus animi, quas jam diximus, virtutibus ita adjutum esse, ut totam vetustatem acerrime perscrutatus omnia, quae gererentur, non solum aceurate cognoscere, sed etiam recte dijudicare et posset et vellet. Permultis rebus gestis ipse interfuit: primo enim belli tempore Athenis vixit, ubi omnia publice tractabantur; ipse pestilentia correptus hanc adversam urbis fortunam verissime potuit explicare; deinde classi Atheniensium aliquamdiu praefuit; postremum, id quod optimo cuique accidere solitum est Athenis, in exsilium missus cum neutros certantium jam neque amioos haberet neque adversarios, otioque ab omni cura libero frueretur, maxime studuit, ut omnium civi- tatum principibus uteretur ex iisque et ex quibuscunque aliis posset, indagaret, quae essent in quaque civitate rationes et quales res gestae. Cumque juvenis patriam gloria bellis Persarum parta omnibus copiis florentissimam et aetate provectus ruinam rerum Graecarum videret, perpetuo ei, quibus potissimum de causis res auctae quibusque debilitatae et fractae essent, animo ac ratione cognoscendi data erat occasio. Narrationem autem ita in- stituit, ut omnium rerum gestarum causas et eventus, singulorum hominum naturas et ingenia, civitatum rationes subtiliter explicatas proponeret neque quidquam nisi exquisitis confirmatum argumentis traderet. Humanae enim naturae indolem quam bene perspexerit, maximeque
1) I, 120, 140. VI, 64.— 2) II, 87; IV, 17; VI, 17, 18; V, 102; I, 140; IV, 18.— 3) VI, 23.— 4) Steinhausen I. c. p. 25.


