6
animis inhaerentem, quae in vita communi morum simplicitatem atque ingenuitatem gignit et sustentat, non agnoscat? Inde jam apparet, Thucydidem pariter ac Pindarum, Aeschylum, Sophoclem ceterosque illius aetatis viros principes in religione et eam vim, qua fundamenta rei publicae conservarentur, positam et certissimam totius vitae con- ditionem esse intellexit. Idemque quantum tribuerit pietati cultu deorum nitenti, aper- tissimo est testimonio Nicias, vir ille integerrimus, religiosissimus, qui, ut ait scriptor, Srεαα d deεέαοοςι νν τυ εν εμνμαα Hννυν ες 1ντο duαeτννες deυεςςσασι ⁴α 11)* ‿σασνιεές deισφ veενοινμεασρεέννõεκιπαιπν⁶εέανασσι)„. Quamquam vero, indole hominis ejusque vi in rerum cursum accurate cognitis, humanae naturae vires permultum valere eamque quasi fontem ac causam rerum gestarum gerendarumque esse censet vel omnia, quoad fieri possit, ad liberam voluntatem refert, minime tamen rerum cursum penes homines solos, sed summarum rerum, quae omnem hominum rationem excedant, numen divinum auctorem esse judicat. Qua de causa pestilentiam, qua omnis Atheniensium vita perturbata est, dιμ⁴⁶eνιον appellat, id est, talem rem, quae non casu, sed vi divina incesserit rerumque cursum reprimat. In rebus igitur humanis videt aliquid regnare, quod mens ac prudentia humana, non attingat, de quo penes homines prorsus non sit arbitrium ²).
Deinde scriptor justitiam quandam esse credit, quae hominum injurias plerumque quidem rebus adversis vindicare soleat. Nam justa agendi ratio valde commendatur, justi- tiamque humanam plerumque sequi favorem divinum admonetur, injuriam vero puniri solere rebus adversis. In eandem sententiam Lacedaemonii arbitranturz suam rem prioribus belli annis malum habuisse eventum, quod in Athenienses pacto violato injuste egissent neque sententia ex pacto ferenda rem componere voluissent; cum vero nune Athenienses et pacto rupto et sententiam ferendae contemptu injuriam sibi intulissent, vix dubium esse, quin ipsi superiores, Athenienses evasuri sint inferiores 3). Qua in sententia etsi Thucydides Lacedaemoniis assentiri videtur, tamen probitatem semper a malis atque calamitatibus tueri injuriamque hominum semper divinitus puniri non censet ¹4). Ex his, quae dixi, illum divinum numen esse et sensisse et credidisse, satis colligi potest. Sed cum animus ejus a sermone de rebus sacris instituendo quasi refugiat, quale id numen esse cogitaverit, non exponit. Unum igitur deum esse eum existimavisse, demonstrari quidem non potest, sed haud scio an unum principium. quod vocamus, per se ipsum vivens suspicatus esse videatur ⁵). Deorum patriorum mentionem quidem facit, sed ex suo animo dicens de numine divino nunquam utitur plurali numero 0d*εo; saepius ab eo ponitur 10 εον 6) et uno loco, si lectio non est depravata, 6*εmς, ubi Nicias sperare se ait, deum se suosque magis propitium habituros ⁷).
Quae cum ita sint, nemini mirum videbitur, Thucydidem studio veri quaerendi dicen- didue ductum fidem oraculis, vaticiniis portentis non habuisse. Narrat quidem breviter has res ab hominibus in religionem tractas ac deorum interventui tributas, sed saepe etiam cas ambiguas et incertas esse ostendit; prodigia et alia ostenta, quae a multitudine pro signis divinis haberi solent, nibil aliud esse nisi res naturales judicat eaque ad naturae leges revocat. Sed tamen silentio non praetermittendus est locus ille notissimus, quo oraculum aliquod ipso bello ineunte editum et usque ad exitum belli in ore plurimorum
1) VII, 86.— 2) Conf. Steinhausen, de Thuc. ratione theol. et phil. P. 21.— 3) VII, 18.— 4) VII, 86.— 5) V, 105.— 6) V, 104. 105. 112.— 7) VII, 77.


