Aufsatz 
Thucydidis de rei publica constituendae et administrandae ratione quae fuerit sententia
Entstehung
Einzelbild herunterladen

5

brevia quaedam vestigia monstrat, non raro, quid voluerit, tacendo significat. Atque etiam contiones providissime adhibendae sunt, cum quae in iis dicuntur, quam proxime, ut ipse affirmat, ad sententiam universam vere dictorum accedant. Idcirco ea tantum ad rem propositam usui esse possunt, quibus ipsius scriptoris sententiam exprimi verisimile est. Et tamen orationes magnam quidem partem fundamenta quasi argumentationum mearum sunt, cum in iis multae sententiae reperiantur, quae non minus recte scriptori tribuantur quam auctoribus earum: ut praecepta de moribus, de vita bene agenda, de rei publicae salute, sententiae sapientiae ac prudentiae, de morum humanorum ratione, cor- ruptione aliisque; quin etiam saepius his minus recte quam illi. Orationes enim scriptor adhibuit non solum, ut virorum singulorum ingenium atque res gestas scenica quasi ratione explicaret, sed etiam ut suas gravissimas sententias de rerum humanarum natura ac de rebus divinis publicisque artificio quodam intexeret iisque imaginem sui ingenii ad post- eritatis memoriam exprimeret. ¹)

Ut vero singulas res acrius perspectas habeamus, orationem sic instituemus, ut primum, quid scriptor de origine rei publicae et rationibus, quibus illa contincatur, tum de rei publicae forma etadministratione; denique de belli pacisque consiliis judicaverit, doceatur. Priusquam autem rem ipsam, de qua scripturus sum, attingam. paucis quam de rebus divinis habuerit opinionem scriptor, repetam oportebit. Nemo est enim, qui neget justitiam et fidem, sine quibus nulla civitas esse potest, ex dei religione atque auxilio esse suspensa, et quo rectius veriusque de rebus divinis sentiat scriptor, eo integriorem se praebere eum rerum humanarum aestimatorem.

Hoc autem loco nemo exspectabit, me Thucydidem, quod a populi sui religione cum multis in rebus, tum de fato et multorum deorum cultu dissenserit, a crimine impietatis esse defensurum. Ex sua quidem sententia veteres illum 9εον fuisse recte dixerunt. Nam plures deos esse non credidit deosque patriac non coluit: re autem accuratius spectata dAνσακοσο non fuit, nam numen divinum esse idque masnamn vim habere in rerum omnium cursum censuit. Summorum enim illius aetatis viropam animis, quamvis variis erroribus et tenebris obscuratis, veri dei notionem impressam latuisse ac subinde eo saepius emersisse, quo majore eruditione atque animi iugeniique diligentiore cultura indoles et virtutes excolerentur, quis est qui dubitet? Imprimis autem opinio scriptoris de arctiore vinculo et quasi cognatione, qua res publicae et sacrae inter se contineantur, elucet ex praeclara illa pestilentiae descriptione et ex illo locο ²), ubi morum bello atrocissimo corruptorum imaginem effinxit. Inde enim facile intellegimus, ex scriptoris sententia bellum atque pesti- lentiam fuisse causas, quibus communis Gracciae labes et pernicies pateret, religio, cujus vi vita moresque temperarentur et continerentur, interiret, antiqui mores propter rerum sacrarum contemptionem exstinguerentur, fides, probitas, jusjurandum neglegerentur, jus et injuria ad cuiusque libidinem referrentur. Ubi Periclem in contione funebri haec dicentem facit: 2 01⁴μ⁶ισι ϑεοο μαςαταα σ mOιόα⁴αιοοm‿εων, τυννετει déed drνεοοαςει α 2τιν 600007, zc 142ισν κνν ⁷σοιεςι εmO Oενιε⁵αν ταννσα⁴⁵ιμηομιμμέ̈̈νιυπν νκ̈ᷣενμιαι σα ⁶⁶ασ̈σι⁴e[ε⁸‿σ£ν re ασme⁵νυ Daon) Heen Froseen): is est, qui fidem illam religionemque hominum

4II

1) Hoc loco lectores tenere velim, omnes locos, quos ex orationibus petam argumentandi causa, aut ex scriptoris solius animo, aut ex dicentium Auidem animo dietos sed scriptori ipsi probatos fuisse mihi videri. 2) III, 82, 83. 3) II, 37.