3
qui neget? Tum omnes mecum consentire existimo, nostra aetate, ex quo Popponis diligentia omnia, quae ad scriptorem omni ex parte intellegendum pertinerent, in unum congesta et quasi fundamenta jacta essent, illi vel in pristinam integritatem restituendo vel interpretando tantam homines doctissimos navasse operam ac studium, ut quae lectioni obstarent eamque impedirent jam remota esse videantur. Non solum, quod ad artem, quam dicunt, criticam attinet, codices adeo explorati sunt, ut nihil fere praesidii a novis libris manu scriptis, si qui forte reperti essent, exspectari posset plurimarumque difficultatum ratio ac natura haec esset, ut diligentius investiganda scriptoris mente verborumque, uti scripta sunt, rectius interpretanda sententia viderentur removendae; sed etiam, ut alios omittam, Kruegeri, quem ducem ac principem horum studiorum recte dicere licet, et Glasseni, qui earum rerum, quae ad Thucydidis interpretationem his triginta annis undique confluxerint, copiam scientia sua comprehendit, diligentia ac sagacitate, fide ac religione quadam id effectum est, ut hodie haud ita multa in eo sint, quae a nobis non intellegi fateamur. Nonne quasi concursus est, qui quotidie alios provocet et excitet? Accedit, quod de historia et institutis veterum rerum publicarum, de artium literarumque origine et incrementis, de graeco sermone, denique de omnibus rebus ad publicam pri- vatamque vitam illarum gentium pertinentibus non sine magno eventu quaestiones copiosae vereque splendidae institutae sunt et quotidie instituuntur, quibus libri veterum scriptorum magis magisque illustrentur.
Verum, quod magni mihi esse videtur momenti, ex Thucydide, qua ratione res publicae nobis sint judicandae, cum ex ipsa rerum gestarum cognitione, tum ex verae sapientiae prudentiaeque praeceptis, quae de rerum publicarum administratione narrationi maximeque contionibus a summis viris habitis sunt inserta, discipuli discere possunt.
Nam cum vir egregius Graeciam imprimisque Athenas Perielis aetate non solum summa gloria ac splendore vigentes sed etiam eo adductas vidisset, ut civium civitatumque discordiis dilacerarentur, sibique proposuisset, ut et res gestas enarraret et causas rationes- que earum exponeret, ex quibus quaeque res natae essent consiliis et cogitationibus, non consulto nobis ad res gerendas atque rem publicam capessendam tanquam institueret disciplinam, qua sicut verum eognoscere, ita virtutem honestatemque colere et exercere discamus. Primum enim in moderatione ac sapientia, qua quidem adhibita ipse, diver- sissimis ac secum pugnantibus rebus aversus, de republica judicat, populorum salutem positam esse censet; tum non in rerum publicarum formis, sed in mente vitam publicam quasi perfundente populique moribus bonis maximam esse vim intellegit; denique magnam praeclarorum de rebus communibus praeceptorum praebet copiam, quae proverbiorum instar breviter comprehensa propter sententiarum gravitatem animo juvenili probari solent.
Quam ob rem cum ad me disputationis hisce Gymnasii nostri annalibus praemittendae munus esset delatum, non alienum putavi, quae Thucydides de republica senserit, uberius explicare, praesertim cum haec res adhuc non perinde atque ingenium et ars ejus per- quisita et explanata essc videretur. Atque illam rem excutiendam atque illustrandam mihi elegi, quamquam non ignoro exigua esse vestigia, ex quibus quid scriptor de hac re cogitaverit, appareat. Nam cum omne studium in bello de Gracciae principatu gesto poneret cognoscendo, quaeque ad hoc certamen non pertinerent, diligenter removeret, fieri non potuit, ut saepe narrationem disputationibus suis interrumperet orationique sententias suas admisceret. Plerumque opinio ejus ex totius rei tractatione intellegenda est; interdum


