Aufsatz 
Thucydidis de rei publica constituendae et administrandae ratione quae fuerit sententia
Entstehung
Einzelbild herunterladen

³

juvenilis audacia et superbia Aleibiadis, gravitas Brasidae, temeritas Cleonis! Ita factum est, ut in his libris non solum res bello Peloponnesiaco gestae, sed quodam modo totius generis humani contineantur: res enim aliis temporibus aliae evadant, civitatum formae mutentur; fons ipse, unde omnes illae res profluunt, idem semper manebit, quanadiu natura humana ceadem erit. Hanc igitur qui bene perspexerit, omnes, quae accident, res atque qua ratione sint ferendae et tractandae, facile cognoscet; nam, ut ait scriptor egregius, 1 46410r 0⁸ αιιςι¶ναιι⁴ἀ τ⁴ e⁷‿ςσσσιόοων τοιαιπσ εααά αμσαοασσάά⁶ἀα ⁶ασ Denique cum in judiciis de rebus hominibusque adhibendis via ac ratione processerit, omniaque ad honestatem retulerit, discipuli etiam primas leges ac praccepta, quibus quaeque quaestio instituenda sit, discent.

Dixerit fortasse quispiam, haec quidem omnia esse vera, sed multa apud eum diffi- cilia intellectu nimisque ambigua et obscuriora verborumque ordinem saepe inusitatum et a communi reliquorum scriptorum usu alienum, quare ejus dictio cum austero vino Falerno vel cum salebrosa via comparata est, ut lectio ejus adolescentibus nimis multis quasi obstructa sit difficultatibus. Fateor hoc non injuria dici posse, jamque apud veteres fucrunt, qui elocutionem ejus reprehenderent, ut Dionysius Halicarnassensis et Cicero, quorum illi Thucydidis sermo saepe molestus(6 ½ ν ⁰⁶9), affectatus(rεοιεοο) et acerbus (*⁰Q⁹G), puerilis(έιαειααηι⁴⁶τ), frigidus(wννος) aenigmatis et Heracliti tenebris obscurior, perplexus et labyrinthis intricatior videtur ¹); hic illas contiones ita multas habere ait obscuras abditasque sententias, vix ut intellegantur. ²)

Sed primum Dionysium nimio Herodoti, popularis sui, studio atque amore inductum neque de argumento a Thucydide electo et tractato neque de sermone ejus integre judicasse quis est qui nesciat? Et verba illa oratoris romani tantum spectant ad orationes narrationi interpositas, quas comparat cum oratione civili. Ceterum de genere ejus dicendi egregie judicat Cicero.Thucydides, inquit, omnes dicendi artificio mea sententia facile vicit, qui ita creber est rerum frequentia, ut verborum prope numerum sententiarum numero con- sequatur; ita porro verbis aptus et pressus, nt nescias, utrum res oratione, an verba sen- tentiis illustrentur; ³) et ubi de antiquiorum Atticorum dicendi genere disserit:Quibus temporibus quod dicendi genus viguerit, ex Thucydidis scriptis, qui ipse tum fuit, intellegi maxime potest. Grandes erant verbis, crebri sententiis, compressione rerum breves et ob eam ipsam causam interdum subobscuri.) Alio loco Thucydidem, Periclem, ad cujus imitationem ille se composuisse videtur, ut ejus eloquentiae formam effigiemque per totum historiac opus expressam posteritati servaret, Alcibiadem subtiles, acutos, breves, sententiis magis quam verbis abundantes appellat 5). Quam multi scriptores graeci elocutionem Thu- cydideam imitati sunt! Quid, quod ipse Demosthenes illius libros in deliciis habuisse et sua manu aliquoties descripsisse dicitur, quamquam, ut solent magna ingenia suum sibi dicendi genus fingere, non sententias formulasque dicendi praeter paucissimas a Thucydide depromsit, sed vim, gravitatem, sublimitatém orationis lectione ejus comparavit!) Deinde difficultates, quotquot in eo sunt, superare quantum voluptatis adolescentibus afferret, jam saepissime usu cognovi, atque summum quidque non sine labore appetendum esse quis est

1) De Thucyd. jud.; conf. Popponis de historia Thuc. comment. p. 54. 2) Orat., 9. 3) De Orat. II, 13. 4) Brut. 7. 5) De Orat. II, 22. Conf. Wyttenbach. praef. sel. princip. hist. p. XII. 6) Poppo I. c. p. 55.

1*