2 ille tradidit. Quamquam autem et in narratione et in contionibus insertis subtilem sive 70Q⁶³ rerum hominumque existimatorem se praebet, non tamen, ut fert opinio Naegels- bachi, asperi et tristis animi est, a quo adolescentes abhorreant.
Historiae quidem gravissimi illius belli, quo nullum in Graecia unquam majus fuit, magna hilaritas quaedam ac jucunditas, qua Herodoti libri excellunt, nihilo magis inesse potest, quam libris Sallustii et Taciti, quorum posterior ex omnibus veterum scriptoribus, si compositionem sententiarumque gravitatem respicimus, simillimus est Thucydidi. Tem- porum igitur illorum, non scriptoris culpa factum est, ut in ejus historia non multae res jucundae reperiantur. Nam ipse severus quidem fuit, ut decet viros probos tam miseris temporibus viventes, neque tamen iniquus in homines. Quomodo autem res laetas descri- bere potuit, cum nihil fere evenisset, quod exhilararet virum patriae et virtutis amantem? Itaque id certum est, adolescentes nostros tam praeclari scriptoris libris multo magis delectari ac laetari majoremque ex eo legendo percipere fructum, quam ex dialogis Platonis, quibus senilis semper gaudeat aetas. Nam si in educandis erudiendisque adolescentibus illud potissimum spectandum sequendumque est, ut praeter pietatem atque religionem sincerum veritatis studium, quo merito omnis vitae humanae dignitas continetur, ceteraeque virtutes laetius vigeant, profecto ex libris Thueydideis optime discent, quae maximi sint habenda, quae appetenda, quae fugienda, et inde ut ex vivo uberrimoque fonte haurient et virtutum et patriae amorem. Librum illius diligenter evolvere quid aliud est quam magnos homines in rebus agendis quasi oculis cernere eorumque verba exaudire et in negotiorum aut civilium aut militarium administratione versari? Imprimis vero aequales nostri et populares, quorum non pauei eodem morbo laborare videntur, quo multi aequales Thucydidis, ex his libris discere possunt, qua in re verus patriae amor cernatur, quidque is, qui rem publicam gubernat, sectetur, ut eorum, qui rei publicae civiumque saluti perni- ciosi fucrint moresque aliorum corruperint, exemplis deterreantur. Jam enim in schola id agendum est, ut discipuli ad negotia publica aliquot annis post suscipienda informandi tanquam in speculum in vitas clarorum virorum, qui communi omnium utilitati servientes magnas res perfecerunt, introspiciant. Quae vero civitas tantam similitudinem cum rebus Germanorum habuit, quantam una Graecia, in qua pariter atque quibusdam temporibus in patria nostra fuerint intestinae discordiae et seditiones? Quemadmodum igitur bella a
raecis pro libertate tuenda contra Persas gesta ex Herodoto, rerumque conditionem qualis fuerit eo, quo Demosthenes cives suos ad patriam a Macedone defendendam inflammavit, tempore fuerit, ipso ex illo oratore, dquo nec gravior exstitit quisquam nec prudentior, didicerunt, ita ex Thucydide mediam partem, 11ν„νο⁶σωl‧ cognoscunt.
Ex quonam alio scriptore clarius apparet, quibus de causis Atheniensium civitas, cum olim exstitisset omnibus humanitatis laudibus florentissima, felicitate sua abutens atque ab antiquis virtutibus discedens paulatim in teterrima vitia, luxuriem et mollitiem, malam ambitionem, partium studia, legum publicarum atque patriorum institutorum contemptionem prolapsa sit atque ita post nimiam libertatis cupiditatem contionumque licentiam in tristissimam servitutem conciderit? Atque consilia et ingenia populorum et hominum qui his praeerant, ex orationibus praeclarissime elucent. Quomodo melius illustrari potest tarditas et continua cunctatio Laccdaemoniorum, alacritas atque rerum novarum studium Atheniensium, ferocia et protervitas Corcyraeorum, majestas Periclis, regis Archidami amor pacis, fortitudo Demosthenis, superstitiosa pietas et anxia prudentia Niciae,


