Thucydidis de rei publicae constituendae et ad- ministrandae ratione quae fuerit sententia.
Etsi C. Fr. Naegelsbachius, vir eximius et de studiis humanitatis maximeque de eruditione puerili egregie meritus, Thucydidem, quamvis ingenio esset magno, in scholis legendum esse non censuit ¹), tamen omnium fere doctorum, qui veteres scriptores discipulis superiorum ordinum interpretantur, nunc communis esse videtur sententia, nullum alium ad ingenium juvenile aliqua jam aetate corroboratum excolendum facultatesque cogitandi, judicandi, concludendi exercendas magis esse idoneum quam Thucydidem, qua praestan- tiorem historiarum scriptorem non ullum tulit saeculum nec feret. Constat enim inter omnes, ab eo in historia conscribenda id esse effectum, quod eo in genere summum sit, neque paene fieri posse, ut quisquam egregius omnibusque numeris absolutus rerum scriptor evadat, nisi illius, ut ita dicam, disciplina institutus et ad ejus exemplum conformatus sit. Merito igitur atque optimo jure opus suum wrsααά εo dei aανα⁴οων* dydνιοανμα εsς ze .οαα 2αρσα ε) dicere potuit. Praelucet enim magna mentis alacritate, singulari judicii acie, acerrimo veritatis indagandae ardore, acutissima sagacitate, gravitate atque perspicuitate dicendi ³), quibus cum virtutibus tantam curam ac diligentiam in exquirendis pervestigan- disque rerum rationibus conjunxit, tantumque laborem tantosque sumptus impendit, ut veteres sicuti Homerum*αι εεονην ετν πμσνmτπν„ Herodotum patrem historiae, ita Thu- cydidem 1, εανmν qh✤ꝛ a3) appellare non dubitarent. Neque vero ob id tantum, ut animi vires exerceamus et confirmemus, Thucydides maxima cum diligentia nobis legendus videtur, sed etiam propter argumentum, quod opere suo exsecutus est, quo perfectam dilucidamque nobis reddit imaginem atrocissimi illius belli, ubi de summis rebus maximeque de Graeciae principatu pugnatum est, atque res graecae ad ultimum venerunt discriminis, ita ut diversae Sentes quibus in rebus inter se distulerint et quae uniuscujusque fuerit natura ac studia civitatumque formae ac commoda, facillime appareat, neque ulla totius antiquae historiae pars elarius perspiciatur quam illud tempus belli Peloponnesiaci, cujus res gestas memoriae
1) Conf. ejus scholas, quibus praecepta de arte educandi proposuit[Gymnaſialpädagogik], pag. 143. Contra ejus opinionem optime disseruit Herbstius in progr. Magdeb. 1869.— 2) I, 22.— 3) Quam Graeci dicunt ueorεαeν, qua o droodr 1s fit Sedris.— 4) Ita apud Marcellinum saepius aliosque.
1
X


