Aufsatz 
Vitam M. Rhabani Mauri, primi Germaniae praeceptoris, festo ejus saeculari decimo ad imitandum juventuti exposuit
Entstehung
Einzelbild herunterladen

17

vero studio, ut sacrarum literarum scientiam disseminaret, enisus sit, satis sunt testimonio commentarii, quos in omnes fere librorum sacrorum partes ex scriptis patrum maximam partem excerpsit et conscripsit, qui, etsi nihil fere aliud quam Hieronymi, Augustini, Gregorii, Ambrosii, aliorum explicationes continent, illo tempore haud paulum ad illorum librorum studium excitandum valuerunt lisque, qui ad eandem operam aec- cessuri erant, inopia librorum, eaque snepe exemplarium utriusque testamenti, non contemnendum praebuerunt adjumentum. Videbatur ei salubrius esse,ut humilitatem servans sanctorum patrum doctrinis inniteretur, quam per arrogantiam quasi propriam laudem quaerendo sua indecenter proferret. Itaque obtrectatoribus qui ipsum gloriae cupiditate impulsum scripsisse dicebant, his verbis respondit:Detrahentium atque insul- tantium non curans vaniloquium, qui magis praesumtioni, quam pietati nostrum forsitan deputabant laborem. Et non mirum, cum magis parati sint, aliena lacerare, quam propria opuscula condere. Quorum quia nemo Potest calumniam et invidos morsus devitare, nisi qui omnino nihil scribit, magis eligo vanam surda aure pertransire querimoniam, quam otiose torpens Christi negligere gratiam, cui soli placere optantes, vanos hominum rumusculos nihil ducimus.- Quae quum ita sint, tamen est fatendum, Hrabanum, ex libris illorum ecclesiae heroum excerpendo suos, literis sacris magis profuisse, quam suo interpretandi modo potuisset. Majorem enim vim rationi, quam dicimus, allegoricae vel mysticae tribuit, qua permulti loci imprimis histo- ricorum librorum perverse interpretata apparent. Cujus quidem rationis non semper commendandae causa in summa religione fuisse videtur, qua singula vocabula et enunciata interpretanda esse putabat. Utcunque res est, eum de sacris libris interpretandis atque de patrum operibus aperiendis sua aetate optime meruisse nemo negabit. Sicut ipse summa erat simplicitate ac sinceritate, ita oratione usus est simplici et sincera, qua excellebat inter omnes fere seculi noni scriptores qui ornate copioseque dicendi studiosi, propter verborum tumorem ac quaesitam elegantiam jure in vituperationem eorum, qui recte de scribendi genere judicare Poterant, incidebant. Scripta ejus, si a carminibus discedimus, in duo genera dispertiri possunt, quorum alterum ea, quae ad liberales artes aut universe ad institutionem clericorum pertinent, ut Exceptio de arte grammatica, Libri XXII de Universo etc.; alterum ea, quae ad sacras literas, ut commentarii in libros utri- usque testamenti, homiliae, continet; in quibus omnibus summam auctoris doctrinam atque studium, quo elaborabat ut hereditatem a se acceptam conservaret posterisque traderet, admirari debemus, Libris suis tantam laudem et gloriam inter viros doctos sibi paravit, ut in principes doctorum mediae aetatis referretur paucisque doctrinae gloria cederet. Quare Joh. Trithemius summo jure dicere potuit:Omnis Germania simul et Gallia hune beatissimum doctorem veneratur Hrabanum, ut unicum totius eruditionis principem. Merito Germanorum posteritas omnis Hrabani laudes in perpetuum personabit, qui primus omnium veteri barbarie pulsa suam fecit nationem sermone latinam. Istam laudem, qua unus ex doctissimis seculi sexti decimi viris eum ornavit, quis nostrum obterere audebit? Quanta denique cum dignitate dignitatem abbatis, episcopi gesserit, quid opus est pluribus exponere? Semper in quoque munere, quo fungebatur, quatuor illas virtutes, prudentiam, fortitudinem, temperantiam, justitiam, quae in libro de laudibus s. crucis cecinit, eum secutum esse videmus. Quo factum est, ut ab omnibus admiratione affectus tanta floreret auctoritate, quantam eo tempore nemo est consecutus: principes viri non solum loco et genere, sed etiam ingenio et doctrina eum sumno honore et observantia prosequebantur, consiliis ejus gravissimis in rebus utebantur, per literas cum eo colloquebantur. Ista vero auctoritate nunquam aliter usus est, quam ut literarum studia augeret, pacem inter certantes conciliaret, religioni et publicae saluti prodesset. Quare auctor libri mortuorum fratrum Fuldensium eumomnibus bonis vivendo atque operando suis semet ipsum formasse exemplum recte dicit, neque aliter Sigilhartum, octavum monasterii abbatem praedicari posse existimat, quam si eum lau- dabiliter hrabanice abbatiam gubernare seripserit.

Sed satis jam verborum est. Quae exposui, declarant eum vobis, adolescentes carissimi, qui virtutem sequimini, tanquam exemplar morum integritatis, pietatis, indefessae assiduitatis merito atque optimo jure proponi posse nec usquam in vita ejus summi officii rationem desiderari. En habetis virum, non exterae, sed nostrae gentis et nobilissimae quidem Francorum nationis, qui suae omnique aetati quid ingenium et industria Germanorum procreare possint satis docuerit; habetis exemplum, ad cujus normam mores vestros dirigatis! Eum intuemini: imitamini! Illud praecipue contendite et enitimini, ut eruditionem et doctrinam cum vera pietate et virtute conjungatis! Quod si feceritis, spem parentum, patriae, omnium bonorum non falletis, sed rei publicae et ecclesiae ornamento et auxilio esse poteritis!

loern