16
Jogorum verticem appellat, is vir colitur atque in honore habetur, qui primus populo nostro literarum amorem impertiverit. lt 5 4 A. Haec habui, quae dicerem de vita Hrabani. Age vero jam videamus, quo animo quibusque moribus muerit, atque merita ejus breviter nobis ante oculos proponamus! 1. 2 Una est et consentiens vox omnium et aequalium et posterorum, eum summa fuisse morum integritate ac sanctitate, summa pietate atque amore Dei hominumque, singulari studio christianae veritatis conservandae ac defendendae, ita ut nunquam sibi quidquam praeter sincerum Dei cultum, qui omnis virtutis est funda- mentum, dignitatem utilitatemque et ecclesiac et rei publicae propositum habuisse videretur. Viventem Hum- bertus, episcopus Herbipolensis, sanctum, Ermanricus, discipulus ejus, sanctissimum, Rudolfus virum valde religiosum appellavit, itemque per omnia mediae et recentioris aetatis secula sanctitatis ac virtutis ejus per- vulgabatur fama ejusque beneficiorum memoria retinebatur gratissima, ut adhuc pagi rhenani incolae praesertim inopia et fame pressi eum implorare dicantur. Deinde nullo fuit fastu, nulla atrogantia inanique verborum jactatione, nulla ambitione, ita ut ipse diceret:„Grandis honor est, Christi ministrum esse, unde tet grande praemium bene administrantem sequitur, ita ut cum Christo et sanctis angelis cjus in coelesti beatitudine sine fine laetetur. Atque ideo non convenit servis Christi contendere de sublimitate honoris, sed magis certare de utilitate sanae praedicationis et assiduitate bonae opera- tionist. Amavit cum alia honesta omnia tum concordiam praecipue et animorum consensionem; intestina autem odia et discordias semper capitales ecclesiae et rei publicae judicavit pestes. Muneris a deo ipsi assignati tuendi studio incensus summam in se adhibuit severitatem atque ab externis rebus, quae animum in inanes possent distrahere contentiones, se semper removit. Quapropter ei vita solitaria nihil erat dulcius; ei cella monachi templum quoddam erat, ubi silent omnia, ut prophetae verbis utar, solusque deus ad animum accedit pia laude ipsum celebrantem. Itaque quum Candidus monachus, qui Hrabano abbate literarum laude fiorebat, cum eo questus esset, quod socium, quocum de rebus divinis disputaret, non haberet, respondit:„Exerce temetipsum legendo et aliquid utilitatis adde dictando“. Jam aetatem puerilem, cui nostris moribus major quaedam licentia tribui ac permitti solet, neque in remissionibus animi, neque in voluptatibus posuit, sed in praestantium doctrina ac virtute virorum consuetudine diligentissimaque cum omnium honestarum artium, tum praecipue sacrarum literarum pervestigatione consumsit. Neque vero ab co, quod sibi proposuerat, curriculo deterrere postea potuit laboris asperitas, sed in monasterio semper ita vixit, ut omnibus exemplum pietatis, obedientiae, omnis virtutis proponi posset. Abbas„dirum magistri et pium patris affectum subjectis sibi monachis exhibuit, quando indisciplinatos et duros corde severius arguit, obedientes vero mansuetos et humiles, ut in melius proficerent, paterno affectu benevolus obsecravit. Nunquam dissimulavit peccata delin- quentium, sed mox ut oriri coepissent vitia, radicitus amputavit. Honestiores enim et animis generosiores prima vel secunda admonitione blandus corripuit; improbos vero, si qui occurrissent, duros corde, superbos et inobedientes non verbis modo, sed etiam(more illius aetatis) verberibus et abstinentia severius castigavit, sciens scriptum; quia stultus non corrigitur verbis“. Quid dicam de industria, assiduo literarum studio? Nonne adolescens magistros suos paene superavit eruditione? Profecto segnitiem ac socordiam per totam vitam mortis instar esse existimavit! Summa enim utebatur animi contentione atque diligentia, illudque tempus sibi perire credebat, in quo non aut disceret aliquid aut doceret. In hoc literarum studio constanter perstitit, ut quidquid et dabatur otii, semper in literis omne consumeret. Studiosissime vero sacros ac patrum ecele- siasticorum libros pervolutavit et perscrutatus est, ut eos in succum et sanguinem suum, ut ajunt, converteret eorumque dicta et sententias semper in promptu haberet; quibus tamen nunquam ad inanem loquacitatem, sed ad excitandam aliorum pietatem iterumque sacros libros explanandos uteretur.„Erat enim ei, ut ipse ait, fundamentum, status et perfectio prudentiae sanctarum literarum scientia“. Quare ab iis, qui se ecclesiae tradituri essent, in libro de Institutione clericorum petiit et summe contendit, ut se ad librorum sacrorum eorumque, quos patres ecclesiae reliquissent, studium conferrent.„Necesse enim est, inquit, ut futurus populi rector dum vacat, paret sibi ante arma, in quibus postmodum hostes fortiter superet et gregem sibi commissum opportune defendat. Turpe est enim tunc primum quemlibet velle discere, dum debet(pastor constitutus) docere et periculosum est eum magisterii pondus subire, qui non scientiae praesidio suffultus, potens est illud afferre.“ Simul vero vehementer etiam atque etiam postulabat, ut ii, qui alericorum ordini adscribi vellent, cum studiis sapientiae et doctrinae propter praestantiam valde quidem commendandis virtutem et bonos mores conjungerent.„Nemo quippe,“ inquit,„amplius in ecclesia nocet, quam qui perverse agens nomen vel ordinem sanctitatis habet. Refugerent autem indigni quique tanti reatus pondera, si veritatis sententiam sol- licita cordis aure pensarent, quae ait: qui scandalizaverint unum de pusillis istis ete.(Matth. 18) Quanto
74 1


