14
Ita viginti annos„nobiliter“ praefſuit monasterio, quod illius opera tantam obtinebat dignitatem atque auctoritatem, ut omnibus fore, quae in regno Francorum erant, monasteriis antecelleret, praesertim quum Ludovico Pio regnante ceteras literarum sedes, quae, ud vidimus, a patre ejus erant conditae frequentissimae, magna invaderet barbaries. Intervenerunt enim, quaecunque rem bene coeptam impedire, i paene opprimere possent, quum barbarorum incursiones tum bella intestina, quae ex praematura imperii divisione, imperatoris imbecillitate, filiorum cupiditate exorta esse scimus. Omnes igitur, qui erant intelligentes publicaeque salutis prospiciebant, de lacerato imperio conquerebantur ac deplorabant. Qua in tempestate abbatem Fuldensem, cujus auctoritas apud omnes valebat plurimum, cujusque non clerici tantum, sed principes quoque utebantur consiliis, ab omni vacuum manere molestia seque rebus publicis removere non potuisse quis est, quin intelligat? Itaque concilio generali, quod Ludovicus, ut imperii terras Caroli filii gratia denuo divideret, anno 829 Wormatiae habebat, interfuit. Verum, quamquam rerum causa publicarum erat arcessitus, animus ejus aliis majoribusque rebus ibi commovebatur. Tradidit enim Hilduino, abbati s. Dionysii, qui eo tempore una cum Elisacharo cancellario, Matfredo comite, Adalhardo et Wala fratribus, viris in rerum publicarum varietate versatis, regni negotia administrabat, commentarium suum in libros Regum, et Geroldus archidiaconus, quum de praestantia librorum sacrorum et de difficultate libros historicos explicandi cum illo habuisset sermonem, eum, ut in libros nadαeεπο‿εένν et Nachabaeorum scriberet commentarios, adhortatus est. Quibus in libris conficiendis occupatum Fuldae con- venit imperator, cujus gratiam inter bellorum certaminumque furores ille perpetuo retinebat. Quo tempore imperator infelix magnis curis et sollicitudinibus afficiebatur a filiis, imprimis a Lothario, qui patrem ali- quamdiu contumeliosa tenebat custodia, ei libellum„de reverentia filiorum erga parentes et subditorum erga reges“ misit, in quo multos ex sacris libris proferens locos primum eos, qui se peccasse generatim fateantur, ab aliis autem coargui non possint, neque in judicium vocandos neque contemnendos esse, tum filios, etsi futuri heredes sint instituti, non decere parentes honoribus ac possessionibus privare edocet; postremum Ludovicum, ut clementia utens filio poenitenti ignoscat, cohortatur. Idem alterum librum imperatoris jussu composuit, in quo eos, qui magistratibus obediant, praemiis, contumaces vero et superbos poena esse afficiendos demonstrat. Verum tamen eum quantumvis imperatori esset studiosus, flliorum benevolentiam aliquamdiu quidem retinuissc, ea res ostendit, quod Ludovicus rex anno 834 privilegium ab imperatore anno 816 Ful- densibus datum renovavit. Pax vero, quae quum Lotharius anno 835 in gratiam cum patre rediisset facta erat, non fuit diuturna. Discordia denuo inter patrem et fllios concitata Ludovicus rex, qui sibi factam esse injuriam duceret, arma contra patrem capifebat atque abbatem Fuldensem ad se studebat perducere. Sed frustra! Ille in officio manebat. Ut autem Ludovicus imperator diem suum obiit, omnium rerum status factus est deterior: bellum inter reges, qui perpetuas de jure habebant controversias, praesertim quum reg- norum vasalli, quocum starent, nescirent, vehementius exarsit; in quo Hrabanus Otgarii archiepiscopi sui auctoritatem sequens Lotharii rebus studuit. Ipse enim et permulti nobilissimorum Francorum in terrarum divisione omnium malorum, in quae regnum incidisset, causam ac semen fuisse neque imperium, nisi rerum summa in omnibus imperi partibus uni tradita esset tuenda, pristinam dignitatem recepturum esse putabant. Laudabiles, sed inanes cogitationes! Plagam igitur, quae Lothario Otgarioque illata erat, etiam Hrabanus accepit, qui post Ludovici Germanici, adversus quem steterat, victoriam amplius dignitatem suam retinere non poterat. Praeterea pars monachorum Fuldensium, quae, ut putatur, Ludovici rebus favebat, abbati, cujus severitatem diutius ferre nollet, obstitisse dicitur.
Quum igitur munere se abdicasset et ut Hatto, discipulus et amicus, ad abbatis dignitatem proveheretur auctor fuisset, impendentem tempestatem evitans ad Haymonem, episeopum Halberstadiensem, sibi familia- rissimum, se recepit, apud quem usque ad anni 843 exitum studiis deditus mansisse videtur. Tum vero post pactionem Viriduni a regibus factam, commercio cum Lothario non sublato, Ludovici gratiam sibi recon- ciliavit Fuldamque reversus in monte s, Petri, ubi antea templum aedificaverat, ab omnibus curis remotus, se totum literis tradidit atque in Dei consuetudinem immersit. 1bi complures in veteris testamenti libros com- posuit commentarios; maximum autem opus, quod ibi confecit, libri sunt XXII de Universo inscripti, in quibus omnia, quae ex opinione illius aetatis erant discenda, complexus est. Quod quidem diligentius per- scrutati facile intelligent, auctorem plurima ex libris a se lectis excerpsisse totosque locos ex Isidori originibus sumsisse; sed tamen summum ejus studium, quo inter aequales suos eruditionem atque doctrinam dissemi- naverit, admirabuntur et pariter a superbo fastidio atque ab ambitiosa eorum praedicatione abstinebunt, quae etsi pro illius temporis conditione jure magna dici possunt, non nisi hac ipsa rerum mediocritate me- tienda sunt. Novis enim inventis literas locupletare neque potuit neque voluit, sed id praecipue spectavit,


