Aufsatz 
Vitam M. Rhabani Mauri, primi Germaniae praeceptoris, festo ejus saeculari decimo ad imitandum juventuti exposuit
Entstehung
Einzelbild herunterladen

12

incolas pacem, in breve quidem tempus, conciliarunt. Vix vero Carolus anno 814, quo etiam archiepiscopus ille Mogontinus mortuus est, supremam obierat diem, quum abbas, ut erat ejus aedificandi studium, suos denuo vexavit: novi motus, novae eontentiones exortae sunt, ut fratres de ejus injuriis ad Ludovicum Pium deferrent, qui tandem illum a munere removit. Tum exules Fuldam vedierunt, rediit pax et concordia, rediit pristina disciplina. Neque multo post monachi venia ab imperatore impetrata abbatem elegerunt Eigilum, de cujus moribus Candidus, scriptor ejus, hanc expressit imaginem:Diligebat fratres suos, sicut sancta regula docet, et maxime illos, quos in Dei servitio atque divina lectione studiosos esse cognovit; disputationem quoque saepius cum Hrabano magistro, qui ei erat speciali familiaritate connexus, excepit et frequenter in disputando ad hoc solummodô nos cum ipso in ejus praesentia concitavit, ut secundum sententiam Salomonis audiens sapiens sapientior efficeretur. Omniquoque industria et sagacitate laborabat, ut gregem sibi commissum, divina opitulante gratia, in Dei servitio custodiret. Nullum zeli vel livoris dolo persequebatur, nec quemquam parva suspicione fatigabat, neque perpetuo exterminabat odio. Fuit quippe in diebus ejus fratribus pax, cor unum et anima una in Deo, nec erat, qui perturbaret monasterium in tam delectabili concordia roboratum. Obedientiae bonum non solum abbati, sed et sibi invicem cum summa reverentia exhibere gaudebant, scientes se per hanc obedientiae viam ituros ad Deum; adeo enim hie venerabilis vir sospes et alacer in hoc suscepto regimine usque ad finem vitae suae perdurabat, ut nunquam illi congregatio, nec ille con- gregationi monachorum ullam molestiam perturbationis videretur inferre. Quo auctore etiam schola, quae, quum pestis in monasterium incidisset, quieverat, reviviscere coepit et adoles- centes, ut prius, literarum causa Fuldam conveniebant. Hrabanus, cujus literarum studium nullis acerbitatibus, nullis doloribus erat imminutum, cujusque animus ab omni contentione vehementer abhorrebat mitissimaque erat natura, iterum studiis munerique suo se totum tradidit. Otio literato, ut antea consuerat, fruens libros de Institutione clericorum, quos misit Heistulfo archiepiscopo, conscripsit, ut discipuli se aliosquead servitium divinum in- struere possent. Quod opus, in quo ubique librorum Cypriani, Hilarii, Damasi, Ambrosii, Hieronymi, Cassiodori, Gregorii Maximi, imprimis Augustini rationem habet, in quatuor libros divisit, quorum tertius liber edocet,quomodo omnia, quae in divinis libris seripta sunt, investiganda atque discenda, nec non et ea, quae in gentilium studiis et artibus ecclesiastico viro utilia sunt. Ita scholam usque ad annum 822 regebat et moderabatur. Sed quum Eigilus eo anno mortuus esset, ille a monachis abbas eleetus et ordinatus est. Scholam regendam Walafrido Straboni discipulo suo commisit, sibi ipsi clericorum retinuit institutionem. Etiam in novo loco, quo erat collocutus, coepta persequi, literas libris scriptis, suadendo, adhortando aliorumque studia excitando juvare non desiit. Quo liberius docendi muneri doctrinaeque christianae populo tradendae se dicare posset, earum rerum, quae sunt ad vivendum necessariac, constituit procuratores, quorum fides ei erat cognita. Qua re, ut ait J. Trithemiussub ejus regimine monasterium Ful- dense rebus atque personis crevit quotidie, et fama sanctitatis monachorum ejus per totum Francorum regnum diffudit; praecipue tamen abbatis doctrinae et sanctimoniae in ore fuit omnium non solum apud Germaniae Francos, sed apud gallicanos quoque et Italos; ad audiendum illum certatim confluebant viri multarum facultatum periti et se fore beatos exi- stimabant, qui ad ejus fuissent familiaritatem admissi. Ita factum est, ut ibi tanquam in opimo ac fertili agro viri et doctrinae magnitudine et vitae integritate praestantes alii aliis