Aufsatz 
Vitam M. Rhabani Mauri, primi Germaniae praeceptoris, festo ejus saeculari decimo ad imitandum juventuti exposuit
Entstehung
Einzelbild herunterladen

11

Abbas namque suus, Fuldensis rector ovilis, Illum hue direxit ad tua tecta pater. Quo mecum legeret metri scholasticus artem, Scripturam et sacram rite pararet ovans; Ast ubi sex lustra implevit, jam scribere tentans Ad Christi laudem hunc condidit arte librum. 1

In ultima tabula poeta ipse sub cruce prostratus cernitur exque literis, quae in ejus figura sunt, haee formantur verba:Rabanum memet clemens rogo Christe tuere O pie judieio.*

lta in studia unice incumbens et ab omnibus discipulis cultus et dileetus per longum temporis spatium officii sui partes lactus explevit. Noluit tamen deus, ut non sine rebus adversis complures viveret annos. Primis enim seculi noni annis tota Francia fame, morbis aliisque vexabatur miseriis, quibus etiam monasterium Fuldense exagitabatur, ita ut anno 807 major pars monachorum minorum natu peste consumeretur et pueri, qui ibi educabantur, custodis sui disciplinam detractarent scholamque desererent. Gravissimum autem, quod Hrabano scholaeque contigit, fuit, quod abbas mutato animo omnes cogitationes suas ad aedes exstruendas atque exornandas aliasque res externas objecit, monasterii instituta, quae adhue viguerant, permutavit, officia sacra deminuit, horas studiis destinatas sustulit, mo- nachos ut graviora opera facerent coegit, quibus vires eorum ita exhauriebantur, ut com- plures ejusmodi laboribus impares interirent. Hrabanus etiam libris privatus est et frustra abbatem ut sibi redderet, precibus obsecravit; sed frustra. Quum igitur Ratgarius in incepto pertinaciter perstaret, monachorum alii e sacro loco sunt ejecti, alii alias petierunt sedes: pauci tamen remanserunt, in his Hrabanus, qui amico euidam in exilio viventi hanc abbatis, quem Candidus monachus monocerotem appellavit, imaginem expressit:

Durescit qui animo et credere nescit, Trux deturbat oves, caede cruentat; Nullius miseret, saevit in omnes. His commota malis turba reliquit Antiquum stabulum; fit peregrina Laesis una salus pergere longe est.

Postquam autem de Fuldensium querelis certior factus est Carolus Magnus, anno 809 Richulfum, archiepiscopum Mogontinum, Fuldam misit, qui contraversiam, quae monachiis erat cum abbate, quaereret et componeret; abbas vero magnificentia ac splendore novi templi in vicino monte exstructi eum adeo cepit, sibique precibus ae donis amicum devinxit, ut quaesitor ad Carolum referens accusatum contra monachos defenderet. Ita de conditione monasterii deceptus imperator monachis imposuit silentium, abbatemque ut in eo, quod sibi proposuisset, maneret, cohortatus est. Qua re Ratgarius in agendi ratione sua persistens illisque gloriae stimulis concitatus alterum templum aedifieare coepit, quo in opere monachis miseris graviora ferenda erant onera. Hi autem, quum ubbatis duritiem non amplius per- ferre possent, consilio inito ex se duodecim electos ad Carolum Aquisgranum miserunt, qui libellum supplicem in quo omnes eorum querelae erant expositae, illi traderent. Sed quum abbas ipse domum imperatoris ad se defendendum se contulisset, res non recte judicata est. Novae igitur multoque vehementiores secutae sunt contentiones in monasterio, ut im- perator Richulfum, quem supra nominavimus, et episcopos Bernharium Wormatiensem, Hattonem Augustanum, Wolgarium Herbipolensem illue mittere cogeretur, qui inter monasterii

2*.

7