Aufsatz 
Vitam M. Rhabani Mauri, primi Germaniae praeceptoris, festo ejus saeculari decimo ad imitandum juventuti exposuit
Entstehung
Einzelbild herunterladen

10

exemplo commendabat?Neminem, narrat J. Trithemius, in anditorium suum admisit, nisi prius mentem ejus diligentissime super integritate observantiae regularis explorasset. Eadem severitas qua utebatur, omnibus in monasteriorum scholis erat, quibus jam s. Benedictus in regula sua praeceperat:Pueri aut jejuniis nimiis affligantur, aut acribus verberibus coerceantur. Denique Rudolfus, monachus Fuldensis, Hrabanum, quitaciturnitatem et attentionem summas discipulorum virtutes appellavit, curam de disciplina monastica(quae tum eadem erat ac hodie scholastica) maximam adhibuisse tradidit.

Haec igitur instituendi ratio, hae sunt disciplinae, quae in monasterio Fuldensi traditae sunt a Hrabano ceterisque praeceptoribus, quorum opera schola Fuldensis brevi in tantam claritatem pervenit, ut quicunque interiorum literarum erant cupidi, ex cunctd non Germania solum, sed ex Gallia quoque eo confluerent, Fuldaque caput quoddam et exemplar similium multarum per varias deinceps patriae terras institutarum scholarum et esset et ducergtur. Praesides aliorum monasteriorum suos Fuldam illo duce sacris liberalibusque literis erudiendos mittebant; alii, qui in monasteriis suis scholas aperiebant, praeceptores illinc arcessebant; etiam nobiles filios Hrabano educandos instituendosque tradebant, ita ut vix omnes in mona- sterium recipi possent. Horum omnium, ab eodem magistro institutorum opera, praesertim quum multi magnos ecclesiae honores nacti essent, factum est, ut intra brevissimum temporis spatium in Germania artes literaeque exsuscitarentur atque illa schola tanta floreret gloria, ut Fuldensium hoc frequens ac quasi commune fieret proverbium:Ex scholis omnis nostra salus, omnis gloria, omnis auctoritas et divitiae! Literarum studium et amor Hrabano magistro tantus erat, ut ipse Einhardus, homo sane doctissimus, Vussinum filium suum Ful- densibus demandaret. Ob eos, qui monachorum numero adscribi nolebant, scholae secundum decretum consilii Aquisgranensis(a. 817) divisae sunt in interiores sive claustrales, in quibus solum futuri monachi instituebantur, et in exteriores, in quibus i, qui disciplinae severitate adstringi nolebant aut ad rem publicam accedere volebant, docebantur, ne, ut Schannatius dicit,pueri oblati, quorum potior cura habebatur cum saecularibus permixti, eorum mores contraherent aut cum his secularia discerent.

Primis annis, quibus docendi munere fungebatur, juvenili ardore(triginta enim natus erat annos) perfecit opus, propter quod adhuc poeta celebrabatur,Libros de laudibus s. crucis; quos ut perficeret praeter Hattonem condiscipulum adhortatus erat Alcuinus. Totum opus, quo quanta pietate in Crucifixum et quam in arte versificandi exercitatus fuerit, ostendit, ex duobus constat libris, quorum alter duodetriginta carmina, ex quorum singulis literis et verbis varae crucis figurae sunt formatae, et declarationes, ut ipse nominat, ad diversas figuras continet; in altero easdem oratione soluta illustrat. In prooemio versibus loquentem facit Alcuinum, qui ipsum Martino Turonensis ecclesiae et scholae patrono, sic commendet:. Sancte dei praesul, meritis in secula vivens,

Causam, quam ferimus, suscipe mente pia. Nempe ego cum fueram custos humilisque magister, Istius ecclesiac, dogmata sacra legens: Hlune puerum docui divini famine verbi, Ethicae monitis et sophiae studiis. Ipse quidem francus genere est, atque incola silvae Boconiae huc missus discere verbi dei.