dialogum, quem de ea arte composuit, maximam partem ex libro Cieeroniano de Inventione scienter excerpsit, quaeque de elocutione et pronuntiatione adjecit, mutuatus est ex Ciecronis libris de Oratore, ita ut idem argumentum, de quo orator romanus copiose exposuit, brevius absolveret atque sententiis, verbis, exemplis, quantum fieri poterat, retentis in dialogi formam redigeret. Alcuinum vero suum librum in locum Ciceroniani substituere noluisse, cuique utriusque scripta comparanti facile apparebit; nam illius opus sine Ciceroniano non plane intelligi posse videbit. Etiam ea, quae ille de virtutibus disseruit, ex Ciceronis libro de Inventione sumta sunt. Is rhetoricam bene dicendi esse scientiam versarique in quaestionibus civilibus dixerat; Hrabanus vero hanc definitionem non prorsus probans latius patere ac praecipue ad orationes de rebus sacris habendas pertinere arbitratus est. In institutione dialecticae, quam Alcuinus„disciplinam rationalem quaerendi, definiendi et disserendi, etiam et vera a falsis discernendi potentem“ definit, quaeque in quinque partes: isagogas. Categorias, syllogismorum formulas et definitiones, topica, periermenias(οιι εοιμινεεασς) dividebatur, libris Aristotelis Porphyriique, in cujus isagognas Hrabanus scripsit commentarios, utebantur; nec vero ex ipso graeco fonte hauriebant Stagiritae sapientiam, sed maxime ex Boethii libris, qui quum illorum scripta in romanam, jam christianam linguam converterat, tum de Aristotele tam bene meritus erat, ut qualis Cicero Romanis, talis fieret Christianis. Exempla ad leges dialecticas illustrandas apta ex veteribus solebant repeti, ut ex Alcuini libro de dialectica patet, imprimis ex Virgilio, Terentio, Cicerone.
Tres illae disciplinae, de quibus breviter exposuimus, praecipue ad puerorum juve- numque animum excolendum pertinebant, ceterae autem eo consilio eaque ratione tractabantur, ut ad usum quendam transferrentur. Hrabanus astronomiam dignum esse religiosis argumen- tum dicit„magnumque curiosis tormentum. Hanc si casta ac moderata mente perquirimus, sensus quoque nostros(ut et veteres dicunt) magna claritate perfundit“. Eodem consilio arithmeticae studebant, ut numeros qui in libris sacris leguntur, interpretari possent, ex quo usu„quam jucunda sit et utilis arithmeticae disciplinae cognitio“, facile posse intelligi censet Alcuinus. Geometria autem, quae ad theologiam nullam haberet vim, inferiorem inter disciplinas obtincbat locum. Pluris vero musica, quam potissimum intelligebant cantum, aestimabatur, cujus vim etiamtum in cultu divino magnam fuisse negari non potest.
Docendi rationem, qua Hrabanus in literis tractandis utebatur, quum ex ipsius scriptis minus perspicere possimus, hac quoque in re ex magistro de discipulo judicantes nos haud, ut opinor, errabimus. IIlius autem rationem ex libris, in quibus grammaticam, rhetoricam, dialecticam tractavit, facile possumus intelligere; ii enim ad exemplum dialogorum Platoni- corum compositi sunt, neque sine stupore auctoris admiramur facultatem ac facilitatem, qua colloquendo varia variarum disciplinarum exposuerit praecepta. Certe eadem disserendi ratione a Socrate profecta ingressus est Hrabanus, qui, ut ait J. Trithemius,„singularem docendi gratiam habebat et persuadendi maximam facilitatem“. Huc accessit metaphorica atque allegorica dicendi ratio, qua poetarum iustar ngn res ipsas, sed earum imagines et symbola exprimebant Alcuinus, Hrabanus, ali, quaque aeque ac Socrates adolescentium acuebant animos. Viva vox sermonesque, quos cum discipulis instituebat, sola fere erudi- tionis quasi subsidia erant, quibus magister poterat uti; nam quibus rebus nos abundamus, quasque pueri nostri vilissimo emere possunt, ut libri et charta, tum rarae erant et pretiosissimae.
Quod restat, ad mores discipulorum emendandos quantam vim habuisse necesse est verba magistri, qui eam, quam ore, scriptis profitebatur, pietatem, etiam vitae sanctitate et
2


