Aufsatz 
Vitam M. Rhabani Mauri, primi Germaniae praeceptoris, festo ejus saeculari decimo ad imitandum juventuti exposuit
Entstehung
Einzelbild herunterladen

8

syllabas nominamus. Syllaba graece, latine conceptio sive eomplexio dicitur. Nam syllaba dicta est dmπ τοι σα‿ιμιααάεαινꝙταἀ νσιμινια⁴ααάαα. Cujus notationis in Prisciani libro, quo usus est, nihil legimus. Alio loco latina ceterisque linguis sonantiorem appellat graecam, quae inter ceteras clarior habeatur.Tres sunt, inquit,linguae sacrae: hebraea, graeca, latina, quae toto orbe maxime excellunt: his nempe tribus linguis super crucem domini a Pilato causa ejus fuit scripta. Unde et propter obscuritatem sanctarum scripturarum harum trium linguarum cognitio necessaria est, ut ad alteram recurratur, si aliquam dubitationem nominis vel interpretationis sermo unius linguae attulerit. Graeca autem lingua inter ceterus gentium clarior habetur. Est nempe et latinis et omnibus linguis sonantior.* Quae verba etsi ex Isidori libro repetit Hrabanus, tamen ex plurimis locis rerum, de quibus exposuit, inscium imperitumque nihil descripsisse facile intelligimus. Et quis eum graece scire simulasse contenderet? Num scriptores graecos legerit, dubito, quamquam Homeri carmina, quorum magis auditione quam lectione habuisse videtur notitiam, interdum commemforat. Adeo haud dubie graece scivit, ut in difficilioribus novi testamenti verbis graecum exemplum conferre posset: id quod Augustinus, qui dux omnium erat theologorum, in libro de doctrina christiana(II. c. XI) a theologo postulat.

Hebraicae quoque linguae non prorsus fuisse ignarum, ex ejus commentariis in veteris testamenti libros et glossario in vetus et novum testamentum conjicere licet; immo etiam recentioris judaici scriptoris interpretationes in commentario in libros, qui sunt de Regibus, attulit. Quod vero majus est, illius sollertia atque diligentia Fuldensi in monasterio culta sunt studia germanica, quorum jam Carolus curam geserat. Nam quum Ludovici Pii socordia Aquisgrani germanica studia absolescerent, Fuldac denuo efflorescere coeperunt. Cujus rei testes satis habebo attulisse Otfridum illum monachum Weissenburgensem et Lupum Ferrariensem, quorum hic, qui linguae germanicae usum suo tempore pernecessarium exi- stimabat, in epistola quadam, dum ingenue fatetur se quidem in coenobio Fuldensi linguae germanicae propter nimias rei difficultates operam non dedisse, haud obscure simul indicat, quanta laude ipsa Fuldensis schola istam ob causam Hrabani tempore apud omnes sit lata; tanti autem linguam nostram aestimaxvit, ut abbas factus ad eam discendam juvenes in Germaniam mitteret. IIle clarissimo sacro poemate quod inscriptum estKrist, quanto studio ars metrica in schola Fuldensi culta sit, ostendit. Practerea inter Hrabani opera glossaria germanica in libros sacros et de partibus corporis humani reperiuntur, quae, ut recte putatur, non ab ipso, sed a discipulis ejus literis mandata, testimonio sunt, magistrum praestantissimum libros sacros veteresque scriptores interpretantem, interdum quidem, usum esse sermone germanico. Carminis quoque antiquissimi, in quo de Hildebrando et Hadu- brando agitur, codex, haud dubie seculo nono scriptus, qui hodie in bibliotheca Cassellana servatur, olim monasterii fuit Fuldensis. His documentis confirmatur, a Hrabano nostrarum literarum studia culta esse atque aucta.

Ut supra demonstravimus, in institutionis grammaticae cursu, quem dicimus, lectio veterum scriptorum magni erat momenti. Item rhetoricae institutio ex parte quidem in lectione veterum erat posita. Hrabanus quidem ipse nullum reliquit librum, ex quo qua ratione eam disciplinam tractaverit, possumus cognoscere; sed quum candem docendi rationem, quam Alcuinus sequeretur, tum iisdem, quae magistro in, manu fuerant, usum esse adjumentis, manifestum est. Alcuinus autem Ciceronis libros, qui sunt de Inventione et de Oratore, institutioni rhetoricae pro fundamento jecerat. Id inde intelligimus, quod ille