7
admittat.“ Denique quis dubitat, num Virgilii. Horatii. Ovidü carmina nota fuerint IHHrabano. qui ea eum versibus amici cujusdam veritatemn quodammodo excedens comparat: Carmina nempe tua dico meliora Maronis Carminibus, celsi cantibus Ovidii, Odis quas cecinit Flaccus.—?
Praeter eos, quos commemoravimus, Hrabano etiam Juvenalis, Persius, Lucanus, Lucretius, Seneca, quorum omnium olim codices in bibliotheca Fuldensi reperiebantur, fuerunt noti. Loci enim ex üs sumpti non raro in illius libris allati sunt; quorum multos quidem ex Isidori Hispalensis Originibus sumsit, sed id nullum est verum argumentum, IIrabanum scriptores, quorum verba adscripserit, ipsum non legisse; contra ea illum loco quodam id quod Isidorus de Virgilii Georgicis dixerat, correxisse scimus.
(Quo consilio qunque ratione veteres, imprimis poctae a Hrabano lecti sint si quaerimus, ipse Hieronymi verbis utens hacc quasi respondit:„Poemata et libros gentilium si velimus proptor florem eloquentiae legere, typus muliebris captivue tenendus est, quem Deutero- nomium deseribit et Dominum ita praecepisse commemorat, ut si Esraelites eam habere vellet uxorem, calvitium ei faciat, ungues praesecet, pilas auferat et cum munda fuerit effecta, tunc transeat in viatoris amplexus. Haec si secundum literam intelligimus, nonne ridicula sunt? Itaque et nos hoce facere solemus, hoeque facere debemus, quando poetas gentiles legimus, quando in manus nostras libri veniunt sapientiae sccularis; si quid in eis utile reperimus, ad nostrum dogma convertimus; si quid vero superfluum de idolis, de amore, de cura secularium verum, haec radamus, his calvitium inducamus. Hoc prae omnibus cavere debemus, ne haec licentia nostra offendiculum fiat infirmis, ne pereat qui infirmus est in scientia nostra frater, propter quem Christus mortuus est, si viderit in idoleo nos recumbentes.“ Et alio loco:„Illud“, inquit,„adhue adjicimus, quod philosophi ipsi qui vocuntur, si qua forte vera et fidei nostrae accommodata in dispensationibus suis seu scriptis dixerunt, maxime Platonici, non solum formidanda non sunt, sed ab eis etiam tanquam injustis possessoribus in usum nostrum vindicanda.- Etsi ille in purgandis veterum libris modum excessisse videtur, tamen curam laudare debemus, qua ne ii, qui sibi demandati essent, quodcunque cum pietate christiana pugnaret, auribus acciperent cavebat. Tantum enim valebant illi scriptores, quantum ad puerorum eruditionem conferebant.
Praeter Romanorum literas et linguam in schola Fuldensi etiam graecae tradebantur elementa, neque id minus, quam in ceteris Germaniae scholis, quae tum florebant, Sangallensi, Augiensi, Corbejensi. Illue jam Britanni, a quibus Bonifacio auctore monasterium erat conditum, graeccum studium, qualecunque erat, attulisse putantur. Accedit, quod Hrabanus in schola Turonensi, in qua Theophilus quidam Ephesius illam docebat linguam, graecis haud dubie navavit operam. Ituque quamquam eum interiorem graecorum scientiam habuisse confirmare non possumus, illius linguae imperitum non fuisse, quis negat? Nemo dubitabit, quin is graece sciverit, qui teste Joh. Trithemio latinam linguam ex graeca tanquam ex fonte esse deducendam atque hac ipsa accuratius cognosci censuit neque quemquam„apud Latinos veraciter eruditum et in sacris literis consummatum posse reperiri, qui notitiam graecae linguae non fuerit assceutus“, dixit. Praeterea nonnulla ejusdem linguae vestigia in ejus scriptis invenimus, ut in„Excerptione de arte grammatica“ de syllabae voce deducenda et definienda bene haec dicit:„Syllaba est proprie congregatio aut comprehensio literarum sub uno accentu et uno spiritu prolata, abusive tamen etiam singularium vocalium sonos


