6
Fuldensium, sicuti multis aliis locis, magni erat momenti; neque enim solum ea ad poetarum carmina intelligenda carere non poterant; sed etiam discipuli a Hrabano in metricis ita exercebantur, ut res qualescunque versibus includere possent.„Omnes“, inquit Joh. Trithemius, „quos in auditorium suum docendos admisit, non solum prosa, sed etiam carmine quidquid occurrisset scribere informavit.“ 1 Pueri, postquam grammaticae elementis imbuti sunt, magistro duce veterum scripta legebant quum scriptorum tum poetarum. Nam Hrabanus, quantumvis et mente et animo religioni esset deditus, adeo non abhorruit a lectione illorum, ut eam omnis paene puerorum eruditionis fundamentum esse vellet; qua quidem in re optimos auctores, Augustinum, easque Hieronymum, Cassiodorum, Alcuinum est secutus. Ab initio enim christiani pueri isdem artibus, quae in scholis caesarianis tradebantur, informabantur. Nonne Hieronymus senex in coenobio, quod prope Bethlehem erat, Ciceronis, Virgilii, Horatii, Terentii opera, quae prius in domo parentum grammatico adjutore legerat, pueris explanavit? Item s. Benedicti discipuli praeter sacra christiana in omnes Europae partes Romanorum literas attulerunt, eas- que foverunt, coluerunt. Poctarum Virgilius, Horatius, Terentius, Lucanus, Statius, Iuvenalis, scriptorum Ciccro et Sallustius magnam habebant auctoritatem, ad quos multis in scholis christiani poetae, Prudentius, Sedulius, Juvencus, Fortunatus accedebant. Omnes autem laude atque auctoritate superavit Virgili us, qui quum tota aetate cacsariana in scholis viguisset, post interitum imperii romani, cujus aeternitatem vaticinatus erat, non modo non superstes mansit, sed magis florere coepit tantamque apud homines actatis mediae existi- mationem consecutus est, ut ab omnibus fere scriptoribus summis ac pulcherrimis titulis praedicaretur. Cujus rei causas si quacrimus, praeter nominis nobilitatem, quae jam apud Romanos magna fuit, non vulgaris commendatio cjus a laudibus videtur esse profecta, quibus ab Augustino, Hieronymo, Ambrosio, Lactantio, aliis viris gravissimis decoratus est. Prae- dicant eum doctum, sapientem, philosophum, latini eloquii magnum oratorem, poetam elo- quentissimum, alterum Homerum, omnium praeclarissimum atque optimum poetarum. In carminibus ejus semina quaedam et similitudines christianae veritatis inesse putabantur; ipse inter religionem falsam et veram quasi medius utriusque particeps et sine Christo prope christianus esse videbatur; immo vero ad errores superstitionis refellendos, ad edocendos de veritate christiana barbaros interdum pro testimonio afferebantur sententiae Virgilianae. Plurimum autem omnium ad tantam ejus opinionem ecloga quarta contulisse videtur, quae vox quaedam prophetica habebatur, qua quasi alter Jesaias reditum aetatis aureae et salutis humanae restitutoris adventum cecinit. Cujus auctoritas quanta fuerit tempore Caroli Magni, ex eo jam satis cognosci potest, quod eorum, quos ille in amicorum societatem receperat, nonnullis nomina ex eclogis sumta imposita sunt. Virgilius in domo Caroli, Caesarum majestatis heredis ac possessoris, quasi domesticus poeta existimatus est. Quibus de causis ejus lectio in puerorum institutione plurimum valebat. Quam pie monachi Fuldenses illum poetam, sicut Ciceronem. coluerint, testimonio est epistola Lupi Ferrariensis, in qua ad amicum quendam, in schola Fuldensi quondam condiscipulum, per jocum scribit:„Jam vero paene stomachor, quoniam non scripsisti, quid Probus noster“(clarissimus Fuldae grammaticae magister)„exerceat, scilicet utrum in saltu Germaniae disciplinas liberales, ut serio dicere solitus erat, ordine currat, an certe inchoatam satyram, quod magis existimo, struens Cice- ronem et Virgilium ceterosque opinione sua probatissimos viros in clectorum collegium


