5
Quae disciplinae in schola palatina et Turonensi traditae erant, eaedem in Fuldensi monasterio docebantur: grammaticea, rhetorica, dialectica, arithmetica, geometria, musica, astronomia, quac ex tempore s. Augustini, summi illius theologi, nomine septem liberalium artium comprehensae per aetatem mediam quasi gradus erant, quibus ad veritatem doctrinae christianae cognoscendam perveniebant. Alcuinus eas in ethicam, physicam, theologiam distribuit, quarum prima grammaticam, rhetoricam, dialecticam, altera arithmeticam, geometriam, musicam, astronomiam complecteretur: utraque theologiae, quae divinae supientiae thesauros hominibus recluderet, usui esse deberet. Quare Ermenricus, monachus Augiensis, liberales artes„vestem septemplicem, quam sophia sibi suis manibus texuerit-, appellat, Alcuinus eas quasi septem, quibus sapientia confirmetur, columnas praedicat.
Primum inter septem artes obtinebat locum grammatica, cui jam s. Augustinus„paene divinam vim“ attribuerat. Erat enim fundamentum ceterorum studiorum, non summa quidem artium, sed maxime omnium necessaria. Complectebatur autem a quarto post Christum seculo plura, quam quae et prius huic voci subjecta sunt et hodie subjici solent. Ante enim seculum quartum grammaticum vel literatorem eum appellabant, qui de legendo, scribendo, ratiocinando praecipiebat; quae res ab illo seculo a ludi magistris tradebantur; grammatici vero inde non solum literarum elementis puerorum animos imbuebant, verum etiam eundem, quem hodie philologi, obtinebant locum, ut in antiquarum literarum studiis versarentur, pueros et adolescentes erudirent, veteres scriptores, imprimis poetas explicarent, quaeque alia hujus muneris sunt officia. Qua de causa Hrabanus:„Grammatica“, inquit, „est scientia interpretandi poetas atque historicos et recte seribendi loquendi ratio.“ Linguam vero, cujus elementis pueri instituebantur, fuisse latinam nemo est, qui ignoret. Quae quum et in Gallia et in ceteris Europae occidentalis terris, quae antea Romanorum fuerant, viveret ac vigeret, usus ejus minus veterum scriptorum lectione comparabatur, quam per veteres incolas, in quorum ore paulatim in novum linguae genus transibat, germanis tradebatur. Praeterea illis seculis erat vinculum, quod omnes homines eruditos conjungebat: non solum in conciliis episcoporum principumque, sed omnibus in rebus et sacris et publicis sermone utebantur latino eumque, ut necessitas ferebat, patrii instar rebus ab antiquorum hominum entiendi et cogitandi ratione alienis accommodari atque immutari posse putabant, ita ut quotidiano usu novam prorsus indueret formam. Quare grammaticae tractandae rationem longe diversam a nostra fuisse necesse est, et libri grammatici, quos Alcuinus, Hrabanus, alii in scholae usum ediderunt, verba tantum eorumque formas ac declinationes et singulas elocutiones continent, quae memoriae mandarentur; satis autem idoneam literarum latinarum scientiam pueri, qui more Romanorum plerumque a primis aetatis temporibus scholae tra- debantur, assiduo usu consequebantur, eadem fere ratione, qua hodie pueri a francogallieis magistris instituti gallice loqui discant. In praeceptore igitur uno posita erant omnia. Institutioni grammaticae per aetatem mediam fundamenta erant libri veterum grammaticorum: Prisciani, Donati, Valerii, Probi, Maximi, Victorini, ex quibus Alcuinus, Hrabanus excerp- serunt suos. Is in libro suo, quem„Excerptionem de arte grammatica Prisciani“ inseripsit, primum de voce, literis, syllabis, pedibus, de nominativo singulari, de casibus obliquis, de pronomine, de conjugationibus, de anomalibus, prosodiae ubique„quantum ad primam institutionem metricae artis sufficere“ putat, ratione habita; tum de gerundis, de adverbiis, de participio, de conjunctione, de praepositionibus; denique(libr. II.) vim ac variam metrorum potestatem, genus, numerum, figuras, pedes explicat. Ars metrica in institutione puerorum


