4
Hrabanus Maurus hoc opus fecit, quae ex singulis literis, quibus sena alia in quoque versu interposita sunt, formantur. Inde jam sequi videtur, illum Magnentios romanos, quorum gens ad Rheni ripas late diffusa erat, attigisse cognatione, nisi forte Magnentii nomen praenomen tantum fuisse sumimus. quia ille ipse Hrabani nomini praeposuerit. Hrabani li. e. Rabe) autem nomen familiae fuisse arbitror, quod nomen adhue in nostra regione multae familiae possident. Cognomen Mauri sibi ab Alcunio magistro impositum esse ipse dixit. Novem circiter annos natus a parentibus more illius aetatis„puer oblatus“ in monasterium Fuldense deductus monachisque, sepuleri s. Bonifacii custodibus,—„ubi idem gloriosus martyr corpore requiescit“— instituendus traditus est. Eo tempore pracerat monasterio Baugulfus, qui anno 780 post mortem Sturmii,„primi patris ac fundatoris? abbatis munus susceperat. Quo duce atque adjutore puer studiis operam dare coepit. Eorum, qui in eadem institutione formabantur, complures pariter atque ille postea ad summas ecclesiae dignitates provecti sunt, ut Baturicus, postea episcopus Ratisponensis, Hatto, abbas Fuldensis, Brun, abbas Hersfeldensis, Freculfus, episcopus Lexoviensis, Haymo, episcopus Halber- stadiensis, quos ut eadem in schola fortuna pueros conjunxit, ita studiorum consensus con- sociatissima voluntate viros semper retinuit. Alter alterius studia fovebat. Et quid in animos puerorum et adolescentium majorem vim habere poterat, quam continens piorum et gravium hominum convictus quorum sermo, dignitas, auctoritas eos incitabat, incendebat, a voluptatum nugarumque vanarum illecebris, quibus teneri necdum consilio ac ratione firmati animi facillime possunt, removebat? Neque aliud quidquam magni faciebant, quam quod rerum divinarum cognitionem, in qua comparanda tota eorum vita versabatur, augere posset. Hrabanus quidem tantos effecit progressus, ut magistros suos, etiamsi non superaret, tamen aequipararet. Verum, quamquam schola a monasterio condito bona excellebat existimatione, monachi discipulos pro facultate erudire studebant magnamque in libris describendis industriam ponebant, tamen artium studia nondum Fuldae in eadem, qua postea, erant conditione. Itaque quum anno 801 a Baugulfo diaconus ordinatus esset, supplex a Ratgario, illius successore, ut ad Alcuinum proficisceretur, veniam petiit. Abbas, qui eximium in illo ingenium elucere videret, precibus ejus indulsit, ad Alcuinum, cujus institutione tum etiam alius monachus Fuldensis, Samuelis nomine, postea episcopus Wormatiensis, utebatur, misit, ut liberales artes disceret, atque postero tempore sacris literis aliaque variae doctrinae scientia instructus scholae Fuldensi praefici posset. Diu apud Aleuinum etsi non commnoratus est, brevi tamen discipulus cum magistro, cui se totum dedebat, tanta amicitia ac familiaritate est conjunctus, quantam non nisi sanctissimarum rerum et optimae voluntatis communio in hominibus efficere potest, ususque tanti viri ad incendendum Hrabani studium, ut summa spectaret, contulit plurimum. Intima eorum amicitia praecipue intelligitur ex epistolarum commercio, quod inter eos usque ad mortem Alcuini anno 804 permanebat.
IHrabanus quum magnam eruditionis varietatem et copiam Turonis sibi comparasset, Fuldam reversus ab abbate scholasticus vel magister scholae praefectus est, quo in munere a Samuele, condiscipulo et amico, adjuvabatur. Praeter illum duodecim ex monachis electi, qui seniores appellabantur, Hrabani praecepta sequentes, adolescentes erudiebant; ille ipse uni abbati obediebat. In omnibus rebus magistrum suum sequebatur et, ut J. Trithemius memoriae tradidit,„eum quoque docendi modum, quem ab Albino didicerat, etiam tenere apud Fuldenses monachos inviolabilem jubetur.“


