3
literis, quas dicunt, eneyclicis vel generalibus anno 787, quarum exemplum ad Baugulfum. abbatem Fuldensem, missum adhuc extat, tanquam ad bellum contra inscientiam ac mores corruptos gerendum evocavit. Summi vero momenti est pracceptu mde scholis graecis et latinis in ecclesia Osnabrugensi instituendis anno 804, quo in Saxonibus graeca quasi condidit studia. Quam arduum fucrit opus illud, quod Carolus ejusque amici susceperant. hine intelligi potest, quod üs prima cura in comparandis, qui ad docendum discendumque necessarii censebantur, libris iisque corrigendis fuit collocanda. Libri enim universe rari erant et pretiosi; emendate vero descripti vix reperiebantur. Jussu igitur regis et tam praestantium virorum auctoritate moti episcopi et abbates in libris colligendis et describendis scholisque condendis omnem navarunt operam. Alius alium aemulabatur. Inter scholas vero palatina et tum Turonensis eximia florebant auctoritate. In illa praeter Alcuinum, qui dux et auctor erat rei scholasticae, Wizo, Fredegisus, Sigulfus, qui cum illo Britanniam reliquerant atque omnium itinerum comites fuerant, Theodulfus, Laidradus, alii docebant. Ex quorum institutione et disciplina multi clari viri exierunt, qui postea eruditionis laude excellentes summis muneribus sunt praepositi, ut Arno, primus archiepiscopus Salisburgensis. Angilbertus primicerius, a pueris in domo regis educatus, Adalhardus et Wala fratres. nepotes Caroli Martelli, abbates postea Corbejenses, Riculfus, archiepiscopus Mogontinus, Richbodus, Trevirensis, Einhardus: qui quum vitae usu ac consuetudine tum communi artium literarumque studio cum magistris conjuncti academiae Carolinae erant socii. Gubernabat vero ac moderabatur omnium studia Alcuinus; quin etiam quum anno 796 regia domo relicta in monasterium s. Martini Turonensis secessisset, illius literariae societatis socius quidam extraneus mansit, quorum plane ac si Aquisgrani adesset rex per literas de studiis deliberare pergebat. Schola Turonensis, Alcuino rectore brevi celeberrima literarum sedes tacta, palatinae tama atque existimatione praestitit.
His igitur aliisque institutis lux novae vitae Francis videbatur exorta. Sed quantopere Carolus res et publicas et ecclesiasticas constituere et ordinare studuit, dolendum erat, quod successores ingenio, prudentia, virtute inferiores habebat. Gravissima ac turbulentissima tempora post mortem ejus in regnum ingruerunt, quibus magna ejus opera subverti viderentur. Lx bellis intestinis, quae Ludovicus imperator eum filiis, filii inter se et cum regni principibus gerebant, morum depravatio et perversio, contemptus legum, religionis, sucerdotum, officiorum neglectus, rapinae, sacrilegia, alia mala emanarunt; neque fieri poterat, quin studiorum ardor in multis regni partibus paene totus exstingueretur. Ita factum est, ut musae prae armorum strepitu, quo ubique in Francia occidentali circumstrepebantur hominum aures, in Franciam orientalem, i. e. Germaniam confugerent, in cujus silvis novam iis sedem ac domicilium paravit ille vir, cujus vitam enarraturus sum.
Sicut olim septem Graeciae oppida Homerum vindicarunt suum, ita tres gentes, Britanni, Scoti, Germani atque duo oppida, Fulda et Mogontiacum Hrabanum suum esse contenderunt. lpse vero in epitaphio, quod, antequam moreretur, sibi composuit, se Mogontiaci natum baptismoque impertitum esse dixit atque alio loco se Francum genere appellavit. Natus est ibi circa annum 776, patre, si J. Trithemio fidem habemus, Rudhardo, viro nobili ac divite, qui complures annos sub signis regum Francorum militasse dicitur, matre Adelgunde, honestissima muliere, quae filium ab infantia diligentissime atque ad religionis christianae praecepta educavit. Nomen suum in prooemio, quod libris de laudibus s. crucis affixit, indicavit vel potius significavit plenum. Ibi enim leguntur vocabula: Magnentius
1*


