2
Incidit aetas ejus in tempora Caroli Magni, quibus omnium rerum conditio, quae usque eo in Europa occidentali fuerant, non solum publicarum domi militiacque, sed artium quoque ac literarum prorsus est commutata. Reguum enim Francorum a primis Carolingis adeo armorum vi amplificatum et auctum, ut maximam imperii romani occidentalis partem com- prehenderet, primum inter regna post Germanorum migrationes condita obtinebat locum, ad quem, praecipue ex quo tempore Carolus, alter Augustus, cujus famam nullus aetatis mediae heroum aequavit, summam veteris imperii romani, vel potius novam imperatorum adeptus erat potestatem, omnes fere res se converterent. Hunc vero principatum ac sin- gularem auctoritatem Franci eorumque reges vel maxime debuerunt ccclesiae christianae ejusque summis rectoribus, quibuscum intimam coierant societatem, ita ut felicissima fieret inter sacerdotium et imperium concordia. Neque vero tuendam solum ac defendendam sibi esse existimavit Carolus ecclesiam, cujus„devotum defensorem humilemque adjutorem“ se appellabat, maximamque, ut populus religionem susciperet eique firmo ac diuturno adjungeretur vinculo, operam dedit, sed etiam divina vi impulsus ad christianam veritatem pervulgandam omnem curam diligentiamque contulit; qua quidem in re minus privato suo commodo servivit, quam posteriorum quidam imperatorum, sed dei honorem ecclesiaeque utilitatem respexit. ltaque in diversis regionibus, imprimis in Germania septentrionali nuper regno adjunctis sedes. episcoporum constitutae, templa et sacraria exstructa atque ornata, monasteria sunt condita, quorum habitatores s. Benedicti Nursiensis regulam sequentes primos humanitatis pietatisque igniculos ac semina in rudium hominum animis spargebant. Praeterea, id quod illi religionis studio artissime cohacret, regis auspiciis artium ac literarum studia, quae iniquitate temporum, si non plane oppressa et sepulta, tamen quasi densissimis ignorantiae tenebris obruta jacuerant, revivescere lactiusque efflorescere coeperunt. Exstiterunt brevi et in coenobiis et in sedibus episcoporum scholae, quibus viri tam pietate praestantes quam doetrina ad illud tempus satis instructi praeficiebantur.„Carolus ipse,“ inquit Einhardus,„non patris tantum sermone contentus etiam peregrinis linguis ediscendis operam impendit, in quibus latinam ita didicit, ut aeque illa ac patria lingua orare sit solitus; graecam vero melius intelligere, quam pronuntiare poterat. Artes liberales studiosissime coluit earumque doctores plurimum veneratus magnis adficiebat honoribus.“ Egregium sane exemplum, quo omnium Francorum studium incenderetur, et mirandus discendi ardor, praesertim si reputemus, quot quantisque curis publicis rex distineretur!
Ad opus, quod sibi proposuerat, perficiendum in domum suam Aquisgranensem, quae erat„regni sedes principalis“, doctissimos quosque suae aetatis homines ex aliis terris, Italia maxime et Britannia, in qua insula religio christiana optima erat conditione eique conjunctum literarum studium, cujus florem in Beda venerabili admiramur, arcessivit suosque reddidit, qui sibi adessent et qui, quocunque modo possent, eruditionem universam singulasque dis- ciplinas adjuvarent humanitatisque semina longe lateque dispergerent atque ad alios pro- pagarent. Ex ltalia vocavit Petrum Pisanum, Paulum Wanefridi filium, monachum Casinensem, utrumque varia eruditione excellentem docendique peritum, Paulinum, postea patriarcham Aquilejensem, Theodulfum, postea episcopum Aurelianensem; ex Britannia Aleuinum, discipulum et magistrum celeberrimae scholae Eboracensis, seculo octavo Egberto et Nelberto praeceptoribus et archiepiscopis florentis: qui quum anno 780 scholae palatinae praefectus esset, prae ceteris de litcrarum studiis inter rudes Francos excitandis optime est meritus. Quorum consilio habito rem propositam aggressus regni episcopos et abbates
3 1 8


