Aufsatz 
Vitam M. Rhabani Mauri, primi Germaniae praeceptoris, festo ejus saeculari decimo ad imitandum juventuti exposuit
Entstehung
Einzelbild herunterladen

uum omnes nobis singulari quadam atque eximia laude digni videantur, qui de hominibus et suae et posterae actatis meriti sunt, sive in rebus publicis et ecclesiasticis constituendis, regendis, administrandis, sive in legibus scribendis, sive in honestis artibus, quibus communis vitae dignitas splendorque maxime cernitur, excolendis, sive in scholis aliisque politioris humanitatis pietatisque officinis aperiendis operae plurimum laborisque consumserunt; tum ii praccipue, qui primi, veluti majore dei afflatu perculsi, ceteris omnibus posthabitis, religione christiana in majoribus nostris pervulgata artibusque ingenuis in patriam introductis ingenitam atque inveteratam barbariem a gente nostra depellere conati sunt. Qua de causa seculis vertentibus illorum virorum memoriam renovamus, et quae ab iis condita sunt, feliciter conservata ac lacto aucta gaudemus. Ita superiore anno universa Germania, imprimis ecclesiae Fuldensis et Mogontina quam sanctissime memoriam instauraverunt magni nostri apostoli, qui undecim seculis abhine Germanos discussis errorum, quibus involuti erant, tenebris, ad verae ac salutaris nostrae religionis lucem perduxit, meliorum iis morum vias tradidit, quumque nationes nostras communi ccclesiae vinculo conjunxit, regni germanici postea potentissimi florentissimique prima ac solida jecit fundamenta. Diebus illis sollennibus certe nostratium, qui originum nostrarum non plane ignari, patriae amantes, divinae religionis veritate imbuti sunt, nemo fuit, quin summi martyris, cui plus quam multis regum atque imperatorum nos debere recte dixerunt praestantissimi rerum scriptores, merita recordaretur ac Deo benignissimo singularibus verbis pro beneficiis per Bonifacium in nos collatis ageret gratias.

Iterum hodie nostrae est pietatis, alterius viri vertente jam decimo ab ejus morte seculo recolere memoriam, qui illius omni laude praestantis apostoli dignus successor, alterum ecclesiae germanicae columen, opus feliciter inchoatum egregie continuavit ac perfecit,

Magnentii Hrabani Mauri.

Nam, sicut ille majores ad ecclesiam christianam adduxit veraeque virtutis amorem iis impertivit, hic inter eosdem lucem doctrinarum et sacrarum et liberalium accendit ac dissipavit, primusque de erudiendis et educandis adolescentibus ita bene promeruit, ut a suis princeps hominum doctorum summis laudibus praedicaretur, omnibus honoribus afficeretur, a gratis posteris rei scholasticae non immerito judicaretur parens atque fundator. Quocirca quum mihi successionis lege programmatis scribendi munus esset demandatum, ad sacra hujus primi Germaniae praeceptoris secularia pie celebranda vitae ejus studiorumque effingere imaginem non alienum existimavi, praesertim quum dignissimus sit, qui adolescentibus literarum studiosis tunquam praecipuum acsingulare exemplar morum integritatis, impigritatis, doctrinae proponatur.

Quid enim vobis, adolescentes, utilius esse potest, quam viri non solum ingenio et eruditione sed etiam vita et moribus praestantis imaginem intueri, qui exemplo vobis esse possit, quod sequamini, qui vos literarum incendat amore, qui non solum ad virtutem pietatemque, sed etiam ad laborem vos excitet, sine quo magna non potestis consequi? Priusquam vero vitam ejus exponamus, jam videamus, qui illo seculo in Europa occidentali literarum fuerit status, quo facilius, quibus in rebus Hrabanus agere coeperit, judicare possimus.

1

*

.