— u—
lam vero cum turpe istud proditorum foedus satis explicatum, vinculum foederis in obscuro relictum sit, continuo nullo orationis intervallo, quod propter volgatam capitum distinctionem perperam intercedere videtur, iudicia scriptorum temporum sub- iciuntur. In quibus ut verba ipsa sana sunt, ita volgata verborum distinctio vitio laborat. Nam cum verba corruptas in adulationem causas levioris distinctionis signis volgo includantur, appositionis, quam dicunt, locum obtinent. Quod si verum esset, reliqua verba: curam pacis et amorem reipublicae tradidere, etiam omissa appositione ad sensum sufficere oportuit: id quod aperte secus habet. Vera autem verborum structura in eo continetur, ut verba curam pacis et amorem reip. obiecti(quod dicunt), verba corruptas in ad. causas praedicati loco posita esse agnoscantur. Omnino enim nihil aliud erat dicendum nisi hoc: scriptores temporum curam pacis et amorem reipublicae causas tradidere: quod cum superiori- bus et inprimis cum pronomine illos arte coniunctum hoc sensu erat intellegendum: illos(Caecinam et Bassum) cura pacis et amore reipublicae defectionis consilium cepisse. Sed Tacitus ipse falsam eius iudicii simulationem aspernatus consulto addit: corruptas in adulationem, quibus verbis manifesto testatur, eos qui talia pro- tulissent, veras causas, quas probe compertas habuissent, in adulationem i. e. ut Vespa- siano assentarentur, corrupisse.
Iam autem si omnia, quae hucusque legimus, aperte ad utrumque, ad Caecinam et Bassum spectabant, idem quoque necessario de iis statuendum est, quae sequuntur, nec dubium esse potest, quin pluralis numerus anteirentur— viderentur recte in Mediceo codice legatur. Nam Bassum quoque iam olim fidem mutasse, quamvis eius rei a Tacito non diserte mentio facta sit, ex brevi illa, quam adiecit, de vita eius notitia satis apparet, ut recte docuit Fr. Jacobus. Accedit quod etiam bipartita illa divisio, qua diversa utriusque agendi ratio, quamquam eadem moliebantur, in libri exitu describitur(Caecina— centurionum militumque animos obstinatos pro Vitellio variis artibus subruebat, Basso— minor difficultas erat, lubrica ad mutandam fidem classe) non aliter recte potest intellegi, nisi si praemissa communi amborum commemoratione nitatur.
Sed alia restat huius loci difficultas omnium, ut mihi quidem videtur, gravissima,
dquamquam ab editoribus aut plane neglecta aut minus perspecta. Cum enim cod. Med.


