Aufsatz 
Symbolae criticae : Particula altera
Entstehung
Einzelbild herunterladen

. 13,

statim docemur: Caecina enim Patavii cum Lucilio Basso ea proditionis consilia clam componit, quae brevi peracturi sunt ²). Et postquam Lucili, qui primum h. J. in scaenam vocatur, vita anteacta paucis adumbrata est, amborum hominum, qui ad Vitellii perniciem coniurarunt, et mutuae inter ipsos rationes et propriae unius- cuiusque in defectionis- consilio partes accuratius explicantur. Tacitum autem Lu- cilio non minorem in ea fraude tribuisse culpam, postrema verba cap. 100. indi- cant: nec sciri potest traxeritne Caccinam, an quod evenit inter malos ut et similes sint, eadem illos pravitas impulerit: quae si non principa- tum, parem certe illi cum Caecina locum adsignant. Sed haec ipsa verba, qualia e codice Medicco in omnes editiones ante Halmianam transierunt, sic scribi non potuisse, recte vidit Wurmius, quem Halmius sequitur, laciniam istam ut et similes sint uncinis includens. Quid enim inanius cogitari potest quam id ipsum: inter malos evenire ut et similes sint? quod artificiosa interpretatione, quam plerique temptarunt, nunquam in melius vertetur. Sed etiam Wurmi coniectura, qui verba suspecta resecari iussit, nondum verum assecuta esse videtur: nam quae restant, non magis satisfaciunt: quid enim diserte adnotare opus erat: id evenire inter malos, ut eadem illos pravitas impellat? Quare etsi haut affirmare ausim, quae verba a Tacito scripta sint, de sensu tamen, qui in verbis depravatis lateat, vix dubitari posse puto, si priorem quaestionis quam proponit partem recte expenderis. Nam si priore loco quaeritur: traxeritne Caecinam(i. e. an Lucilius auctor fuerit consilii), altero loco, quo contrarium requiritur, erat quaerendum: an simul ambo in idem consilium inciderint; idque, quod sententiae ordo nedessario postulat, uteun- que in media illa propositione restituendum est. Facillima esset emendatio, si rescri- beres: ut et simul similes sint, sed graviorem aliquam et magis quaesitam ex- pectamus dictionem, velut ut et simul idem velint, ut et simul existant, vel simile aliquid, quod qui me magis valet ingenio, fortasse inveniet, modo de re ipsa mecum consentiat: mihi enim etiam in arte critica factitanda interdum acquie- scendum videtur in illo Horatiano: levius fit patientia quicquid corrigere

est nefas, aut certe in lubrico.

*) Bassi defectio III, 12., Caecinae proditio c. 13, sqq. memoratur.