Aufsatz 
Symbolae criticae : Particula altera
Entstehung
Einzelbild herunterladen

12

ceterum volgus super humum relictum c. 45. Nam ut h. l. tot milia insepul- torum civium, sic etiam III, 83. cadavera caesorum passim iacentia strues corporum appellantur: neque necessario strues ordine tantum compositum acervum significat ¹). Sed quomodo agger armorum h. I. cogitari possit, non video, cum arma caesorum haud dubie aut a victoribus abrepta, aut ubi sparsa iacebant, relicta essent? Non igitur aggerem armorum scripsit Tacitus, sed stragem armorum, ut scripsit Livius de eadem re 35, 30, 5. strage armorum saepta via; et similis usus exempla leguntur Liv. 2, 59, 8. 10, 39, 11. 26, 6, 2. neque aliter ipse Tacitus H. I, 76. aedificiorum et hominum stragem et IJ, 86. stragem obstantis molis dixit.

Denique ad locum satis impeditum, qui in extrema parte libri secundi Historiarum legitur, convertimus, quem, si forte nondum omni ex parte sanare nobis contingat, rectius tamen, quam adhuc factum est, nos interpretaturos esse speramus. Video enim Hal- mium, virum clarissimum, cuius de Tacito merita co maiore laude digna sunt, quo minus splendidam captant speciem, in recentissima editione, relicta ea quam antea secu- tus erat ratione cap. 100. extr. verba ut et similes sint, Wurmio auctore obelo nota- visse, et cap. 101. Ernestio, Walthero, Bekkero, aliis praeeuntibus singularem numerum verborum anteiretur, videtur, plurali(anteirentur, videntur), quem tuetur Mediceus, praetulisse. Utrumque autem non recte factum esse, demonstrare conabor. Et ut a posteriore loco initium faciam, vere mihi Fridericus Jacobus(progr. 1842. p. 11) observavisse videtur: quoniam allatae perfidiae causae in Bassum non minus quam in Caecinam cadant, utrumque eodem perfidiae crimine teneri. Sed clarius for- tasse pluralem numerum necessario retinendum esse apparebit, si totum eius loci de quo agimus contextum per singulas eius partes erimus persecuti: Tacitus igitur, primis perfidiae indiciis apud Caecinam iam cap. 93. et 97. commemoratis, cap. 100. ambigua eum in itinere legionibus imperasse, et post suspectam diversionem Ravennatem Patavii

0⁴

secretum componendae proditioni s) quaesivisse enarrat. Quod secretum quo spectaverit,

¹) cfr. Doederlein. Lat. Synon. II. p. 118. Not. 8) sic enim scribendum esse ex Taciti dicendi more pro genetivo proditionis, recte Halmium

suspicari censeo.